706 1584 56*
12. Peiferi gener, qui ad Caes. M tem allegabatur. Diluculo ad collegium,
22. nostrum veniens ad cubiculum meum sesquihoram de multis rebus
April m e allocutus est. Et inprirais (si quid ad rem facit) me nomine
Prag sui ducis plus honorifice quam meum statum decet appellans inquit:
„Exc taa Ill ma domini ducis mei te clementissime salutat; hortatur
ut fidentissime mihi cuncta exeras; ad omnia respondebit; neque
ego viri fidelis operam ullam praetermittam. Id ipsum socer
meus dominus Peiferus pollicetur. Neque (inquit) est, quod vereare
te minus commode hie quam Dresdae nobiscum acturum, cum
etiamsi eo venisses, tibi omnino per consiliarios suos fuisset cum
S. Exe. agendum." Postea de quodam regis medico mihi retulit
quaedam prineipis sui nomine. Haec pene omnia stans et aperto
capite, humanissime. Quaerenti mihi, nunquid aulici hi scirent
de suo ad me adventu, negavit, ac ne verbum quidem sibi misse
dictum. Quaesivit ille de me, num scirem, quid Proscovius et
doctor Curtius, qui heri ab Caes. Mt t0 ad IU um Saxoniae ducem
discesserunt, eo essent allaturi ;* posse aliquid coniiei dixi, de quo
postea, si esset opus, collocuturi essemus. Interea quae simul
egimus, speetabant inprimis ad Germanos, qui captivi in Moscovia
de tinentur, IH mo duci commendandos... De iis rebus postea, quas
ad Hi mum ducem ac D. Peiferum scripseram, quadantenus item
egimus, cum Uli satis claris argumentis monstraverim, si Ill mus e i us
dux, cui sunt cum tot catholicis prineipibus vineula necessitudinis,
velit evidentiora signa benevolentiae experiri, eos uti neque pon-
tificem maximura defuturos. Esse porro tanti prineipis, ut Auriaco
et aliis non credat, quorum Germania summo cum damno astus et
tricas sit experta- Duo restare maximi momenti: alterum un-
garicarum rerum praemunitio, alterum, ut occassione traetationis
vel religionis vel aliarum dissensionum Imperii rebus attritis remedium
aliquid adhiberi queat. Neutri harum rerum posse animum adverti,
nisi ea mutua confisio sit inter prineipes, qui legitimi sunt et
publicum bonum speetant, quae pernecessaria perficiendis arduis
rebus ab Omnibus existimatur. Si a summo pontifice Hl"™ 8 diix
uti et ab rege catholico metuat, posse ipsi caveri, si tantundem
ipse cum reliquis ordinibus curef apud Caes. M tam . Deinde, ut inter
Caesarem et Poloniae regem amicitia sit. De religione postea, ac
si quae suntalia, potius cum Catholicis agi posse quam cum Calvinianis,
quorum ingenia noverint reipublicae damnosa. Interea dum Turcarum
res suntaccisae, arripiendam occasionem, ut saltem cadentia Christiani
orbis propugnacula instaurentur ac serio aliquando, qui Christi nomen
colimus, re ipsa colamus. Summum pontificem, cui montes aurei
non sint, exeruisse in has res, quantum potuit, magnis item in
aerarii difficultatibus, nunc ad eam rem centum florenorum millia
Caesari numerari iussisse, quae sane ad Imperii fines muniendos
pertinerent. Audivit igitur ille haec attente tertioque capita rerum
harum de me quaesivit, quae differam dare, donec alter tabellarius,
quem ad Hl mum ducem misi, ad me redierit." ....
Rom. Germania 95, 159. Cop,
1 Vgl. No. 54.*