135
lectitavit, sie in precio habuit, ut quemadmodum ferunt, pro pulpitodormiens uteretur, unde et aureae eloquentiae cognomentum promeruit.Jam ex Ulis novem quae Aristophanis titulo adhuc supersunt, si quacaeteras vel argumenta commoditate, vel morum correctione, vel festivissed tarnen castis salibus antecellit, ea meo quidem judicio erit nhowog.Hanc ergo in usum cum aliorum studiosorum, qui hinc proficient,tum vero maxime nostrorum auditorum a nobis selectam et Anshelminostri typis excusam tui nominis auspicio foelicissimo prodire meritovoluimus, praeeeptor et parens optime. Nam quum quidquid hujusingenioli agellus, quem tuis praeeeptionibus diligenter exeoluisti, pro-duxerit, id totnm tibi deberetur, et hujus messis tempore ipsi nihilCaesario dignum in horreum colligissemus, vorsuram interim facerestatuimus potius quam in nervum ire, hoc est ab Aristophane mutuumsumere, quod tibi interim dependatur. Suscipe igitur, vir clarissime,serena fronte quidquid id est libelli et nostrum erga te amorem hocmunusculo, pro tempore uteunque ostensum, tantisper boni consule,dum per ocium et ingenii facultates majora ad tui nominis gloriamparare liceat. Vale foelix. Lipsiae Octavo Kalend. Septemb. Annorestitutae salutis M. D. XVII.
4.
2. März 1515.
Gr. Spalatin an Johann Lange.
Ueber die Berufung des Richard Crocus an die Universität zu Wittenberg.
(Nach einer Abschrift aus cod. Goth. 399, p. 274.)
Suo amantissimo fratri Joh. Lango Aureliano studiis et
moribus rectis claro.
Quod ad me refers, mi suavissime frater Lange, utinam ita
mearum sit virium, ut et tibi, C r o c o et Johanni Mistellario v ), hominibus
doctissimis satisfaciam. Etsi enim uterque commodior barbaris omnibus
esset Academiae nostrae, deest tarnen pro pudore in tanta professio-
num multitudine conditio digna rerum eruditione. Quid igitur
Mistellario des responsi non video. Scio enim Crocum Lipsiae
frequens habuisse auditorium, neque solum Scholasticos gregarios,
sed etiam doctores Theologiae celeberrimos diseipulos, et quidem eos
quorum fortassis quatuor aut sex plus mercedis ei dederunt, quam
multi tribuent. Eo etiam minore commodo duobus hie licebit grae-
!) Johann Metzler, der Freund Mosellans.