134
castigandarum taedia devorant, sed qui prae unius aureoli lucelloomneis omnium literas floccipendunt. Adeo ut de bonis literis, quaesub Laurentii Vallae, Theodori Gazae, Hermolai Barbari et AngeliPolitiani manibus caput erigere coeperant, paene fuisset actum, nisiAldus ille Manutius, homo bonis studiis evehendis natus utriusquelinguae scriptoribus optimis imprimendis huie malo remedium adhibuisset.Quanquam enim et in hoc nonnihil desidero (quis autem omnia prae-stitit unquam?) tarnen si non ingratissimi audire volumus, ei deberifatebimur, quod et latinae et graecae literaturae bibliothecas si noninstructissimas certe multo magisque quam ante tolerabiles possidemus.Olim regum ac principum erat munus librorum copiam in communemstudiosorum usum ingentibus parare impendiis. Quae res multos, quistudio hoc tarn honesto praecelluerunt, posteris celebres fecit. Nostravero memoria cum plerique principes hanc gloriam, immo communemomnium utilitatem negligant, Aldi tarnen beneficio factum est, ut nosipsi quantumvis tenui fortuna homines mediocri codicum supellectilicoemendae simus pares. Quod si qua desunt, id quod non negamus,nostri Germani, quibus vel invita Italia artis inventae debetur gloria,supplebunt. Et in primis apud inclytam Basileam hoc jam strenuemolitur Joannes Frobenius, qui quantum de rectis literis tum ante sitmeritus tum posthae mereri et possit et velit, indicio sunt elaboratissimaeillae divi Hieronymi lucubrationes, Erasmi Boterodami doctissimiTheologi opera potissimum restitutae et illius formulis excusae. PorroThomas Anshelmus, miro vir ingenio, quantum momenti studiis adferrequeat, cum ante et Graecis et Latinis adde etiam Hebraicis autoribusimpressis ostendit, tum de caetero hac Aristophanis facetissimi hominisComoedia, quam excudendam dedimus, apud omneis testatum relinquet.Nam quia Illustrissimus princeps meus Georgius Saxonum dux mag-nificentissimus studia nostra in hoc sua fovet munificentia, ut Lipsicahaec Academia jam ante latinis artibus quantum fieri potuit florentissimanunc nostra opera graecis quoque studiis illustretur, operaepreciumvisum,Comoedias aliquot in hoc selectas studiosae juventuti publice enarrare.Neque vero nos in id consilii temere incidisse putaris. Immo ad veteremillam et incorruptam graecanici sermonis puritatem percipiendum nihilmagis accurata Menandri fabularum lectione conferre sensit gravissimijudicii homo Fab. Quintilianus. Eae quando partim bellorum iniuria partimmajorum nostrorum negligentia perierunt, proximum est, Aristophanicasamplecti. Quas sanctissimus ille et inter graecos paene facundissimustheologus Chrysostomus sie semper manibus versavit, sie aecurate