ORIETATIOADBENEVOLUMLECTOREM.Um ea, quae in usu Practico frequenter occurrunt, pleniùsaccuratiusque tractanda & enucleanda veniant, Nemo nostrumverò ignoret, quot, quamque graves Controversiae de REVOLU.TIONE bonorum in Successionibus ab intestato, partim in nostrisJudiciis & Dicasteriis, partim in Supremis illis, quorsum ex hiscepartibus appellatur, Tribunalibus, tam ante haec orta sint, quam ho-diedum incidant, non abs re & proprium veri JCti. munus existi-mavi, si enodandis hisce litium anfractibus studium & operam impenderem, subcisi-vis itaque horis curae mihi fuit, ut quae in Compilatione & Revisione Ordinationis no-strae, quo ad hunc ejus Articulum gesta sunt, indagarem, nonnulla etiam prioris &hujus seculi acta, in quibus de Revolutione disceptari accidit, propius inspicerem,quidque inter haec fori certamina, aliasve, propositum, responsum, opinatum, intellectum & deciſum fuerit, curioſius penetrarem, cumque ea occaſione, varia Juris-Consultorum, & Nostratium Consiliariorum Annotata, Observationes, Responsa,Consilia, Relationes, Vota & Supremi nostri Dicasterii Decisiones, aliave non con-temnenda sedulò & copiose collegerim, quae ad Lucem & Interpretationem hujusJuris facere mihi videbantur, ipse quoque hoc Argumentum aliquoties in causarummihi commissarum Relationibus non infructuose tractarim, Domini Collegae verò &Amici mei urserint persuaserintque, ut quae privato usui & adjumento in unum con-gessissem, publicae notitiae commendarem; Nolui diutiùs tam justae petitioni deessesed hunc, quem vides, talem qualem Tractatum de Jure Revolutionis communi om-nium bono evulgare, ne alias viderer audiri, genus inertiae, vel invidiae esse, nonprodesse cum possis. Scio, Benevole Lector, elegantiorem stylum, politiusque scri-bendi genus, nec non elaboratum, & perfecta Eruditione ac Doctrina repletum Opusà me exspectari debuisse. Verum cum negotia forensia, ad quae hunc Tractatum ac-commodare volui. verborum ornatum negligant, vanamque eloquentiam spernant,ac Viri in Jure & Republica versati non tam verba captent, quam Rem spectent, quoadhanc etiam lucubrationes meae multum prodiissent, & ampliores & exactiores, nisivariæ, quibus Officii causa detineor, occupationes, praecipuam temporis & studiipartem
Druckschrift
Tractatus De Jure Revolutionis Ad Lucem Ordinationis Judiciariae : Cap. Beschluß von Succession 88, Daß nach altem Herkommen und Gebrauch der Fürstenthumben Gülich und Berg die Güter fallen und erben sollen hinder sich an die nächsten Erben daher sie kommen ; In quo Praecipua Revolutionis Capita tanguntur, Exemplis, Praejudiciis & rebus judicatis illustrantur, nec non Materia Successionis ab intestato accuraè & nervosè enucleantur ; Accedit ejusdem Authoris Tractatus ad Observationes Feudales
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten