Druckschrift 
Tractatus De Jure Revolutionis Ad Lucem Ordinationis Judiciariae : Cap. Beschluß von Succession 88, Daß nach altem Herkommen und Gebrauch der Fürstenthumben Gülich und Berg die Güter fallen und erben sollen hinder sich an die nächsten Erben daher sie kommen ; In quo Praecipua Revolutionis Capita tanguntur, Exemplis, Praejudiciis & rebus judicatis illustrantur, nec non Materia Successionis ab intestato accuraè & nervosè enucleantur ; Accedit ejusdem Authoris Tractatus ad Observationes Feudales
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEDICATIO.concludere, & calamos obtundere valeat. Qui autem te vel authoritate apud Sum-mos, vel prudentiae existimatione apud pares, vel potentiae Reverentiâ apud infe-riores plus possit non facile reperias. Quare ad Tuos pedes partum hunc posthumumsubmississime prosternimus. Id quod facimus libentiùs, quo plus in verè principalifacilitate Tuae fiduciae repositum habemus, quoque ad id praestandum fortius nos Pro-cancellarii p. m. provocat voluntas. Nam ipse cum in vivis etiamnum esset, Se-renissimo Philippo Wilhelmo Domino Parenti Tuo gloriosissimae memoriae, TibiqueSerenissime Princeps labores suos inscripsit & dedicavit. Hinc ingrati essemus testa-toris benefici haeredes, & quod summum nefas, contumeliosi Principis & Domini Cle-mentissimi contemptores, si ad alias, quàm ad gratiosissimas Tuas manus Libellumhunc deferamus, postquam mors nobis, Parentem Patriae Philippum Wilhelmumnulla satis aetate laudandum Principem invidit, damno, nulla nisi Tua reparandovirtute. Haec est, quae tantâ prostratos clade subditorum animos erexit: Haec est, quaeillachrymantes tam noxio funeri vasallorum genas detersit: Haec est, quae inconsolabilem alias ex tanta natum jactura in cordibus subditorum mitigavit, nam non di-tiones tantum vastissimas, cum Electorali dignitate: sed et virtutes praestantissimasSerenissimi Parentis, haereditario quasi jure, adiisse Te videmus; ita si in ullo, in Teverum sit, quod in simili Venusinus canit:Fortes creantur fortibus, & bonisEst in Juvencis, est in equis patrum..Virtus, nec imbellem serocesProgenerant Aquilae Columbam.Nos addimus:Nec humani ferocesProgenerant Atavi nepotes,In Serenißimo Philippo Wilhelmo quanta erat virtutum omnium Concordia.Prudentia in dubiis, Fortitudo in arduis, Constantia in operosis, Gravitas in moribus,Comitas in verbis, Facilitas in audiendo, Promptitudo in adjuvando, omnes, verboPrincipe Magno dignae virtutes in uno pectore sedem fixerant. His, ac translata incoelos anima, terra careret, Te nobis paternarum dotum haeredem Dominum relin-quit, et Principem; quem prudentem prudens, fortem fortis, constantem constans,modestum modestus, gravem gravis, facilis facilem, vel genuit per naturam, veleffecit per industriam, ita ut quisquis Te intuetur, non aetate vegetum PrincipemJohannem Vilhelmum, sed Philippum Wilhelmum, pristino restitutum florivideri à se judicet. Hinc est quod Autoris voto abunde satisfiet, cùm Tibi soli eumdedicamus Libellum, quem Parenti Serenißimo & Filio ipse inscripserat, Quiaeetiamnum in Filio superstes Pater, Clementißimo judicabitur respicere oculo, quodTu Serenißime Princeps gratiosissima susceperis manu; Cui Opusculum hoc iterumiterumque submississime deferimus. Tuaque incolumitati fortunas, famam, vitamdenique ipsam consecramus et devovemus.Datum Dusseldorpii die 11. Junii 1691.ILLUSTRISSIMAE SERENITATIS VESTRAESubmississimiHæredes MELCHIORIS VOETZ, JC.PRAE-