Druckschrift 
1 (1933) Einleitung, Exempla und Auszüge aus den Predigten des Caesarius von Heisterbach
Entstehung
Seite
181
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

181

293. Non statim monachus desperare debet, si uno vel duobus an-nis illas inveteratas consuetudines, quas in seculo male plantavit, ex-stirpare nequiverit; meminerit dictum: 'Labor improbus omnia vincit'(V 'erg. Georg. 1 145). Dicebat quidam patrum de hac re parabolam,

5 cuius sensus talis est. Ayebat quendam esse patremfamilias, qui filio suoprecipiebat, ut hortum suum purgaret. Ille cum vidisset multitudinemurticarum atque spinarum in eo succrevisse, quociens in eum venit, tedioaffectus iactavil se in terram et obdormivit. Quo cognito pater prece-pit ei tantum singulis diebus mundare, quantum corpus eius occupas-m set. Sicque hortus paulatim mundatus est. Unde, fratres, non negliga-mus in hoc tempore purgare per confessionem et satisfaccionem agrumcordis nostri a sentibus peccatorum.

294. Hec et hiis similia sunt maxima corporis cruciamina. In quo-rum persona dicit propheta: 'Quoniam propter te mortificamur tota

15 die, estimati sumus ut oves occisionis' (Ps. 43, 22). Beatus Doro-t h e u s abbas cum tali modo corpus suum occideret et diceret ei disci-pulus suus Palladius, postea episcopus:Quid facis, pater, intanta senectute interficiens corpus tuum?" respondit:Occidit me: occi-do illud." Tempus vero sanandi erit in futuro, quando mortui resurgent

20 incorrupti.

295. Huiusmodi lacrimas habebat sanctus pater noster Arse-n i u s, qui semper sudarium legitur in sinu habuisse propter lacrimas,que ex oculis eius flebant ex desiderio patrie celestis.

296. Lege vitam sancti patris nostri Pachomii 1 ) et invenies23 ibi iuvenem delicatum et nobilem nudum et expeditum currentem ad

monasterium. Unde quidam monachus nudus a Machario visus 2 )in heremo ayt:Qui non abrenunciat omnibus, que in seculo sunt, mo-nachus non est." Cui cum responderet Macharius:Hoc facere nonpossum", pretendens nature sue infirmitatem, respondit ille:Si hoc30 facere non potes, vade in cellam tuam et plange peccata tua."

297. Requisitus quidam a quodam sancto seniore, quibus distri-buere deberet hereditatem sibi dimissam, respondit:Si dederis eccle-sie, clerici sibi facient inde convivia; si dederis parentibus, non habebismercedem; si dederis pauperibus, eris securus."

6 ortum B 2 . 10 ortus B 2 .

293. Vitae patrum V 7, 40 = Migne, Patr. lat. 73, 902.

Vgl. J. Th. Welter, Speeulum laicorum nr. 412.

294. Vgl. Vitae patrum VIII 2 = Migne, Patr. lat. 73, 1093.

295. Vgl. oben Nr. 212.

297. Vgl. Vitae patrum V 10, 56 = Migne, Patr. lat. 73, 922; VII 36, 4= ib. 73, 1054; Sententiae patrum interprete Martino Dumiensi 7 =ib. 74, 383.

i) Vgl. Nr. 140.

2) Vgl. Vitae patrum VI 3, 3 = Migne, Patr. lat. 73, 1007.