Druckschrift 
1 (1933) Einleitung, Exempla und Auszüge aus den Predigten des Caesarius von Heisterbach
Entstehung
Seite
151
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

151

tum. — Ecce secundum testimonium Domini: 'Ex fructu suo cognitaest anbor hec mala' {Matth. 12, 33).

211. (Om. XXXVII. Copp. III, 60). Referam vobis nunc, fratres,bonos fructus bone arboris. In P o 1 o n i a laicus quidam in ordine

5 nostro conversus est, nullam omnino sciens oracionem. Est enim con-suetudo gentis illius, ut, cum intrant ecclesias, caput pavimento alli-dant et pectus tundant sicque exeant. Cumque instruendus esset con-versus et neque 'Miserere mei, Deus' (Ps. 50, 3) neque oracionem domi-nicam discere posset, proposita est ei salutacio angelica. Ad quod ita

10 respondit: „Tarn dulciter sonat, spero quia bene discam." Quid plura?Cicius illam didicit, quam sine cessacione die noctuque, dummodovigilaret, et cum delectacione multa ruminavit. Nuper mortuus esthomo et sepultus. Et ecce! arbuscula pulcherrima, ramis et foliis de-center ornata, de illius tumulo egressa est. Mirantibus cunctis, quid-

)5 nam hoc esset vel quid portenderet, ad consilium plurimorum eciamlaicorum, qui tunc aderant, qui scire desiderabant, de quo loco radiceseiusdem arboris exirent, reiecta terra viderunt omnes quod principalisradix de corde hominis egrederetur. Nee ignorabant causam, qui einsnoverant vitam; nam in singulis foliis distinetis litteris 'Ave Maria'

20 apparuit. Pius Dominus tarn dulei miraculo ostendere dignatus est,quantum ei placeret in suis servis laus et memoria matris. Quid enimdixerim eandem arbusculam nisi salutacionem angelicam, quid cordiradicem infixam nisi iugem eins memoriam? Credo quod de benedictofructu figurate arboris, id est Filio Virginis, reficiatur et sacietur in

yri vita eterna. — Ecce, fratres, quod olim per Ysaiamde Yesse (Js.11, 1) mystice prophetatum est, in isto quodammodo eciam ad litte-ram impletum est. Hec nobis relata sunt a domino Godefrido ab-bate de Bergis 1 ), qui hoc anno in eadem provincia visitavit.

212. (Om. XXXVIII. Copp. III, 63). Vivaria sive piscine com-30 punetivos exprimunt, quorum sepe madent oculi vel timore pene vel

amore celestis patrie. Piscina fuit Maria Magdalena, dum pedes Sal-vatoris lacrimis suis lavit. Similiter et beatus abbas Arsenius, quipropter habundanciam lacrimarum, quas ex desiderio celestis patriefudit, sudarium semper in manu vel in sinu tenebat 2 ), vivarium fuit.

7 sicque recedant 1VI i T 4 . — 11 Ocius illam M ». — 13 Et ecce arborM<T". — 27 Gotfrido Ml

211. Vgl. Caes. Libri mirac. II 6, dazu die unechte Version in Mei-sters Ausgabe III 71, S. 195 f. (über deren Quelle A. Poncelet, Anal. Boll.XXI, 1902, S. 50).

i) Gottfried war 1225—1238 Abt von Altenberg; vgl. H. Mosler, Ur-kundenbuch der Abtei Altenberg I, Bonn 1912, S. XX.

2) Vgl. Vitae patrum III 163 = Migne, Patr. lat. 73, 794; III 211 =ib. 73, 807; V 3, 1 = ib. 73, 860. Auch in Nr. 295.