80
34. (Om. XIII. C o p p. I, 70). Heremita quidann l ), habitans iuxtaC o n s t a n t i n o p o 1 i m , cum eum imperator Theodosius solusvisitasset et ex ipsius imperatoris relatu, quis esset, cognovisset, inipsa nocte peciit fugam 2 ), timens, ne exemplo illius multi non solumde populo, verum eciam de palacio forent ipsum visitaturi sicque prop- 5ter laudes exhibitas omnes suos perderet labores. Sanctus iste laudesquidem hominum non appeciit et tarnen locum mutavit.
35. (O m. XIII. Copp. I, 70). Legitur de alio quodam sancto, quodlocum non mutavit, sed ipsam delectacionem inanis glorie de cordesuo viriliter exturbavit. Hie cum esset tanti meriti, ut, sola fymbria seu 10epistola missa, eciam absens ab obsessis corporibus demonia fugaret,tanteque glorie, ut summe seculi potestates et sanetissimi sacerdotessepe ante ostium cellule eius cubarent, non tarnen propter oblatos ho-nores demonem inanis glorie de corde suo poterat expellere. Timensruinam oravit Deum, ut diabolum quinque mensibus permitteret in suo 15corpore dominari. Exauditur: vincitur, contempnitur et post mensesquinque liberatur non solum a demone, sed, quod illi optacius fuit etsalubrius, a vanitate. Vir iste sanctus maluit in Egipto tribulari, hocest in suo corpore dispendium pati, insuper et in fama ohtenebrari quamJhesum in sua mente per superbiam necari. 20
36. (Om. XIII. Copp. I, 70). Econtra de altero quodam non in-ferioris glorie legitur, quod tantam habuerit virtutem, ut onagris im-peraret, quatinus visitandi gracia ad se venientibus dorsa preberenteosque cum mansuetudine ad propria deportarent. Iste cum proptervirtutum gloriam cordis negligeret h-umilitatem, tarn graviter cecidit 20per peccatum fornicacionis, ut a Deo non mereretur tempus satisfac-cionis; neglexerat enim fugere in Egiptum a facie Herodis.
37. (Om. XIII. Copp. I, 71). Recitavit michi quidam monachusmagne opinionis, cum essem novicius, de quodam monacho — puto ta-rnen quia ipse fuerit — quod die quadam, cum esset in oracione et ex 30multa devocione terram lacrimis irrigaret, mox ex ipsa gracia mentieius sutoorta est quedam gloriola, ita ut diceret: „Utinam videret aliquismodo graciam istam tibi a Deo collatam!" Et elevans caput statimcontemplatus est demonem in effigie nigri monachi ex latere stantem
8 qui locum M'T*; vgl. Z. 22. — 20 per superbiam fehlt MiT2.26 temporis M'T 2 .
34. Vgl. Vitae patrum III 19 = Migne, Patr. lat. 73, 749; V 15, 66— ib. 73, 965.
35. Vgl. Vitae patrum IV 13 = Migne, Patr. lat. 73, 824. Vgl. untenNr. 125.
36. Vgl. Vitae patrum V 8, 1 = Migne, Patr. lat. 73, 905. Auch Nr. 126.
37. Vgl. Dial. mirac. II 22.
!) Arsenius.
2 ) Vitae patrum: „eadem nocte fugit inde et perrexit in Aegyptum adsanetos patres in eremo".