Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
14
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

(0)15.Brutorum, quae suam originem non minus creatori quam ho-mines debent, tanta est praestantia, ut multis in partibus eos & ante-cellere videantur & antecellant. Sed hanc definitionem ex definitionebrutorum supra data cum eruamus, omnes monitos volumus, corporanunc nos respicere, non animas. Licet has eminentiori perfectionis acvirtutis gradu gaudere concedamus, non impedimur, quo minus cor-pora hominum hac eminentia eximamus. Non repugnantia loquitur,qui rem rem praestare dicit, modo adhibeat cautionem, qua opus est.Quod si assereret rem à re dissentire & non dissentire, in principia con-tradictionis fortasse peccaret, si mentem non accuratius explicaret suam.Sed cautam cum adhibuerit explicationem, omnes objectiones contra-dictionis apertae eum accusantes, optime dispellit. Quis enim eo pro-cederet dementiae ac praecipitantiæ, ut asserere non erubesceret,rem rem iisdem in partibus superare & non superare? Quis ergo no-bis vitio verteret, asserere non dubitantibus, bruta homines antecedere,hos que vicissim inter illa eminere? In contradictionem incideremusquam evidentissimam, si convenientiam vel discrepantiam eademin re niti arbitraremur, sed cum fieri & possit & revera fiat, utens aliqua ex parte ab alio ente sub eodem genere vel specie conten-tum differat, id quoque fieri neminem potest praeterire, res cum aga-tur brutorum hominumque. Adjiciantur velimus cogitationes ad co-rum naturam omniaque, quae nobis ventilanda suppeditant, à se nondissentire in vicem aliquo modo, maximamque nihilominus discrepan-tiam inter ambo locum habere, experieris. Quae nunc missa facimus,unicuique probamus, hanc observationem, cum è re sit nostra, super-vacaneam non esse. Bruta ad creaturas ordinis hominibus inferiorisreferenda esse, nemo inficias ibit, quod quia ita est, bruta ab homini-bus ut creaturis illis praestantioribus aliquantulum dissentiant necesseerit. Qui dissensus vero non sic est interpretandus, ac si creaturae ra-tione utentes bruta omnibus in partibus praestarent. Illae haec supera-re possunt, licet naturae, ea sit natura, ut bruta cum hominibus ali-quo modo honoratiore loco contendere possint. Id quod nemo nega-bit, qui corpora amborum eorumque qualitates leviter perstrinxerit.Palam