(°)Palam tunc erit: bruta homines non iisdem tantum aequare, sed quoquesuperare. Nonne brutorum variorum corpora sic sunt comparata,ut quaedam illis nobiscum sint paria, quaedam superiora? De his, neà scopo nostro justo longius discedamus, quaedam memorare juvabit,quae vera esse, quae posuimus, non nemini probabunt. Consideresvelimus eorum conservationem & temporis lapsum, quo illis ut adstaturam definitam, magnitudinemque corporis obtinendam opus est.Qua cum celeritate admiranda, ad eam emergunt? Vix in lucem mun-di editis facultas est rependi, pedibus se tenendi, eundi, de victu sibi,nemine illis succurrente, prospiciendi, mala, quae illis mortem minan-tur maturam, evitandi, ab illis, quae nocent, eaque impediunt, quo-minus vitam vivant, quoad per ea stat, tranquillam longamque artecaptum hominum sagacissimorum superante omnem, quamque crea-turae ratione instructae imitari frustra desudant, illis parerent, aversan-tur, & in ea incidere à natura eorum non aliena, sed vitae novum quaeaddunt vigorem, nullis sibi authoribus, mirandum sciunt in modum.Alimentis non variis sed paucis pascuntur, quae sibi acquirendi pau-cis postquam mundum aspiciunt diebus, horis, mensibus, statim copiaest. Felicissimo cum successu eoque rapidissimo progeniem suam emit-tunt, numero, robore, vigore hominum progeniem non parum prae-stantem. Bruta abesse vides à curis, quae homines excruciant, abaegritudine, quae eos conficiunt, à tot morbis iisque gravissimis, quibusmundi habitatores illis praestantiores laborant. Rationem corporis suieorumque, quae ejus muniunt sanitatem, idque defendunt ab impetufunestissimo, quem morborum series hominum in corpora facit, hismajorem habere videntur: nec cibo, nec potu ea tibi obvia erunt ob-ruta, quod que si obtigerit viam premunt & expeditissimam & tutis-simam, qua omnibus obviam eunt, quae sanitatem in festare, sinemquevitae non possunt non facere. Noli ergo mirari, quod aerumnis dilace-rata nullis, finesque temperantiae non egredientia, aetatem quandoqueconsequantur, hominibus ad eundam nullis, usque eo, ut si fas sit, hi-storicis adhibere fidem, annos suos nonnulla non septuaginta veloctoginta, terminus qui est hominum, nunc temporis, in mundo vi-ventibus fere summus, annis, sed saeculis emetiri valeant. Quem prae-terea sugere potest, quod sanitate ejusque simplici conservatione omnes,quos
Druckschrift
De peccatis in bruta discussio secunda
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten