Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
13
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

(0)definitio quandoque, quae videtur inadaequata esse, vitio, quo eam la-borare putas, statim potest liberari ab omni. Si creaturae definiendadesiderio tenearis totius tunc omnia definitionem ingrediantur neces-se erit, quae ideam creaturae exhauriunt, si vero partem illius essentia-lem definitam sistendi voluptas te affecerit, muneri tuo non abesse jurecenseris, definitio omnia si complectitur, quibus ideam tibi formandiest copia de parte essentiali. Quid inde? Cum illi, qui nobis calculumnon addunt album, jam concesserint, sermonem hic esse de formationeex materia, & nosmetipsi, mentem nostram praeter corpora bruto-rum nihil spectare aliud, jam iteratis explicaverimus vicibus, nobis ni-hil crimini dare quis potest. In definiendis enim creaturis & thesi no-stra inde deducta corporum modo ut partis creaturarum essentialis ra-tionem habuimus, licet ergo, quae de creaturis diximus ad creaturamomnimode determinatam non pertineant, tamen ad corpus, ut partemessentialem, possunt referri, in definiendo ergo homine licet sit semperratio habenda & corporis & animae, objectio inde derivata nos minimetangit, aliud enim est, corpus creaturae definire, aliud animam, aliudutramque. Cum ergo circa corpora ex materia producta modo ver-semur, & creaturam pro parte modo essentiali (nempe corpore quohanc notionem affecimus) vim à vi non differre creatoris, opinioni tantusaccedit cumulus, ut nihil accedere possit. In Deo praeterea cum ratio-nem existentiae entis ex materia formatae quaesiveris, vallum nostrum tibioppositum subvertere frustra desudabis. Ex parte, materia nondiffert à materia, ex altera si differt, cum non possit cum actione, quaeeam format ac fingit, ut ens sit quod esse debet, non vero aliud, con-currere, influxus vero non infirmus Dei in materiam, (sit venia verbo)ens ex materia cum ad existentiam vocet, nihil supponat requiratquepraeter actum constantem voluntatis, vides, sic nos omnibus difficul-tatibus felicissimo cum successu obviam ire. Alia quoque rationementem nostram tuendi nobis copiam facere possemus, sed dulci ductiopinione, nostram defensionem a scopo non aberrare, rem vero cummodo acu, ut dicunt, tangimus, velo silentii eam involventes ad alias inbruta observationes nunc pergimus, eo magis, quo pondus non exi-guum illi accedere videmus.B 3