Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

.ER Sepulſis difficultatibus (a), quibus ſententia noſtra de pec-catis in bruta, iisque non levissimis premebatur, ad re-liqua ventilanda eo lubentiori accedimus animo, quovia expedita offendiculis tutius ire licet. Persuademusenim nobis, animo nos aequo in nostros nostrae thesi adversarios fuisse,objectiones praetermittentes ad rem facientes, & sententiam nostramquam acerrime oppugnantes nullas. Inficias saltim ire nolumus, nossi aliquid irrepsisset, nobis quod jure vitio verteretur, praecipitantiaemagis ac defectui in omnia objecta attentionis, quam culpae tantillummalitiosae praemeditataeque accusandos esse. Accedit, quod mentemmenti aliorum oppositam adumbrandi majori ferebamur studio, quamomnia, in hanc rem quae dici possent, exhauriendi. Quod si objectio-nes maximi refutavimus momenti, levioris quae sunt, non possunt nontunc corruere, praeprimis si refutatis nituntur. Sane laterem lavarenon immerito censeremur, oleum operamque perderemus, si earumsubversionis desiderium adhuc nos teneret. Hypothesin enim aliquamà vero esse alienam statim cum probaveris, consectaria quaelibet, quaeinde deduxeris, tam fasa erunt quam quod falsissimum.A 2(a) In discussione nostra de peccatis in bruta prima.