Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
12
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

(°)sarta tectaque. Sed haec responsio objectioni sufficere non videturNos non hallucinari fatentur, res modo cum agatur corporum, sedsententiam nostram latiori gaudere significatu, cum in brutis creandisformandisque, & homines existentia beandis laeta, eandem creatorisvim occupatam fuisse credimus, sed de parte essentiali quae valeant, nonstatim de toto essentiali valere neminem fugere posse. Sed cumpace ho-rum virorum dixerim, primo: Nos in sententia nostra afferenda praeser-tim ad corpora animum adjecisse nostrum, nemo enim ignorat, omnes &modis solutae iisque ornatae scriptores orationis, saepius totum ponere proparte & partem pro toto, sicque vi hujus figurae omnes in nos adversa-riorum impetus plane suhvertimus, nam mente nostra rite & diligenterexplicata, & ipsi in castra transire coguntur nostra. secundo: Figuraehic aliquid posse loci esse, sensus enim propositionis alicujus perspicui-tas minus proficiscitur quandoque, à terminis quos adhibueris, quamà nexu, qui uti decet probe expensus, tibi mentem sistit authoris ex-peditam exploratamque, cogitationes tuas, si aliquantulum in sensu exnexu ratiociniorumque serie rite institutis defixeris, omnia, quae me-moravimus, ambiguitate liberata opinioni nostrae non mediocrem affe-runt lucem. Id quod nunc omni permittimus, cui primo non proba-tur intuitu. tertio: Mentem nostram à fronte Paragraphi nos expli-casse, ergo est quod miremur, quod quis in objectiones, quas sisti-mus, incidere possit. Cum viro, mentem nostram data opera qui di-lectatur in vertere, nobis nihil commercii esse, nosque ad objectionesex pruritu nos confundendi haustas respondere minime teneri. quar-to: Sermo cum hic sit (loquimur ex mente adversariorum) de forma-tione ex materia, adversarios intra munitiones, ex quibus paululumprogressi nostras oppugnare conantur, se recipere cogi. Quidenim luculentius inde mente nostra eruitur? Tunc enim palmam priusnobis tradunt quam putant. Ad corpora modo omnia esse referenda& ipsi dubitare nequeunt. Tantum ergo aberit, ut illi nuntium mit-tamus, ut potius eam esse à veritate non sejunctam asserere novo ra-tionum agmine adducamur. quinto: Probent velimus, in definiendiscreaturis ad omnia, quae ideam earum non possunt non ingredi, atten-dendum esse. Objecerint fortasse naturam definitionis completae adae-quataeque id postulare, sed definitio cum varie à variis possit institui,defini-