③ (0) ③pondus amittere, & parvi esse valoris, quid? nullius momenti. Corporisenim productionem à productione hominis non parum dissentire, quaede corpore dicuntur ad totum hominem non esse referenda, nisi ad tro-pum Synechdoches partis essentialis pro toto refugere velis, cui nihilnunc esse posse loci, sermo cum sit de formatione ex materia, à quaomnes animas esse sejunctas, & non posse non vitio verti, tropum laesasensus perspicuitate admittere; anima ergo humana cum corpus sit in-structum humanum, & in definiendo homine ratio sit quoque haben-da illius, sententiam nostram plane corruere, negare quia nemo posset,bruta licet instruantur anima, animam vero humanam ab anima brutinon posse non dissentire, eamque multis in partibus antecellere; Opi-nionem ergo, quod creator in creaturis, sive entia à ratione abhorren-tia, sive ejus usu ornata nominentur formandis, eundem omnipotentiaegradum impenderit, esse nullam. Haec objectio vel potius objectionumseries nobis suppeditaret campum, ubi ingeniolum nostrum mediocreexcurrere posset, sed brevitati consulentes, non multis, ab illis nos utexpediamus, operam dare juvabit. Fatemur statim parturire mon-tes, sed nasci murem ridiculum, quem Horatii versiculum nostros inadversarios quadrare posse nobis persuademus, nam nemo non videt,cumulum objectorum speciem prae se ferre admirandam, opinionemcum nostram felicissimo cum successu subvertere videatur, sed strepitum modo edere maximum, licet vi omni probandi destituatur, uni-cuique facile probabimus. Nobis conceditur corpus à corpore essen-tialiter non differre, & quis inficias iret rem principiis Ontologiam in-nixam. Omnia enim, quae corpori in abstracto considerato competunt,unicuique, licet in concreto consideretur, non possunt non convenire& opinionum philosophorum de corpore, quas dedimus, ea est natu-ra, ut corpora & brutorum & hominum spectent. Missis verofactis iis, apud quae rationes probandi male collocaremus, ex iis, quaeadversarii nobis largiuntur, sententiam nostram extra omne dubiumvocari sustinemus. Quod si enim corporum non est essentialis differen-tia, palam est, ens, ad quod formationem corporum vel ex nihilo velex quadam materia rejicimus, eandem vim & potentiae actum desiderasse,sive corpora sedem animae immortalis, vel animae, quam brutis tribui-mus, esse voluerit. Quibus vero admissis Thesis nostra salva erit acsartaB 2
Druckschrift
De peccatis in bruta discussio secunda
Entstehung
Seite
11
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten