Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
8
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

2 (0) 20mum eam inter & bruta intercedat discrimen, rationem existentiaesuae non in se & viribus, quibus gaudet sed in causa extra se posita,ab illaque quam maxime se juncta quaerere debet; id quod & naturacreaturarum, & modus propagationis earum admirandus, & expe-rientia omnium temporum extra omne ponunt dubium. Revelatioipsa ens ab alio ente productum sub idea creaturae multis in locis ex-hibet. (d) Cum ergo bruta sint creaturae, an non illis omne compe-tere debet, quod hanc notionem ingreditur? Sed cum eam significatuquam latissimo hic repraesentamus, nemo negabit, creaturas sic con-sideratas à creaturis non differre, & spiritus vehiculo fortasse gauden-tes divinae voluntatis non tardi executores, & homines ad beatamcreatos aeternitatem à brutis dissentire non posse.13.Bruta cum sint creaturae, fieri vero cum non possit ut sibi de-beant originem, quia alias res creata res esset nominanda increata, idquod contradictio esset in adjecto aperta, ab ente alio non possunt nonproficisci. Et cum res creata attributis quae ad creationem referun-tur plane sit destituta, ens, cui earum debetur origo, attributis, quaequaevis creatio requirit in structum erit: ens vero, cui has virtutesattribuimus cum nominemus Deum omnipotentem, palam est: bruta,ut creaturas, ab alio ente, quam ab illo, quod creator caeli & terraemaxima cum observantia salutatur proficisci non posse. Quae cumtam perspicua sunt quam quod maxime perspicuum, aliis rationibusmunire non opus est. Revelatio divinitus in spirata à nobis non dissen-tit. Hiob, omnes scire inquit, manum Jehovae ea formasse, (e) quodcum nemo in dubium vocat, sanis qui est de Deo ejusque operibusdivinis imbutus iideis, non est quod huc fabulas commentaque orbisgentilis refutanda arcessamus, multas arripientes opiniones ridiculas,& philosophis tunc temporis viventibus vitam in visas ipsis, & à mentehominum sagaciorum praejudiciis usu receptis nomina non dantibussua quam maxime alienis...(d) 1. Timotheum 4. V. 4. Rom. 8. V. 39.(c) Hiob 12. V. 9.