✋ (°) ④10.Quod si definitionis adaequatae ea sit natura, ut non modo no-tas characteristicas, quibus-objectum aliquod ab aliis rebus tibi obviisdiscernas, speciatim enumerandi tibi copia fuerit, sed novas quoquenotas notarum sigillatim mente sistas, tunc diceris objecti gaudere ideaadaequata (c). Definitionis autem nostrae cum ea sit conditio, non est,quod dubites definitionem brutorum appellare adaequatam. Hunc de-finitionis caracterem reliquis anteponimus, quia quam primum defini-tum hoc affeceris, definitio & clara & completa erit, cum ex ideis utnemo ignorat claris & completis idea oriatur adaequata.11.Definias velim bruta per creaturas Dei omnipotentis vita in-structas quidem animali, sed ob rationis defectum ab homine vita ani-mali quoque gaudenti non parum discrepantes, tunc enumeras omnesnotas, quibus animal rationale ab animali ea destituto internoscitur. Hisnotis cum praeterea reliquas addas, notae quae sunt notarum, quibushomo à brutis dissentit, quasque nunc tuae ipsius meditationi concre-dimus, omnes indicaveris caracteres ideam qui ingrediuntur ad aequa-tam. Quibus vero ulteriori demonstratione cum opus non sit, ad ex-planandam nostram definitionem thesinque nostram magis ac magissulciendam nos accingimus.12.Definitionis nostrae cum Analysin instituamus, multa quae bru-torum naturam spectant, illisque non possunt non competere, nobis adea animum nunc adjicientibus nostrum obvia, ordine, quo caepi-mus, enumerare pergimus. Observamus primo: bruta in numerocreaturarum esse ponenda. Quid est creatura? Neminem fugit esseens, quod non sibimet sed enti superiori, vi eam ex nihilo ad esse vo-candi instructo (id quod notio ipsa haud obscure significat) existentiamin serie rerum creatarum debet. Creatura enim quaevis, licet maxi-mum(d) Confer. Baum. Instit. Phil. mor. §. 91.
Druckschrift
De peccatis in bruta discussio secunda
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten