### (0)Bruta cum nemini originem debeant suam quam enti non exi-stentia vocanti ut existentia (†) eam vim eam potentiam, ut existerepossent, postulant & postulabunt, qua ad creandos homines eosquequotidie producendos opus fuit, & semper opus erit. Non inficiasibimus, superare captum hominum ingenio judicioque acutissimo &plane divino praeditorum, modum creationis creaturarum ex nihi-lo ejusque quotidianae formationis ex materia plane perspectum ex-plicare, sed hoc non impedit, quominus tueamur nostram de bru-tis sententiam. Rei ex nihilo protractio, uti opinamur, praeter nu-tum omnipotentem, ad esse qui vocat res adhuc nec formaliternec materialiter existentes, nihil requirit homo priusquam existe-ret, praeter possibilitatem; quam conditionem primis brutis etiamfuisse quum voluntas Dei omnia, quae vult, efficiens ea existerejubebat, neminem, uti autumamus potest latere; cum ergo ad crea-tionem ex nihilo voluntas modo requiratur omnipotens, & quaevis ani-malia in alia causa possibilitatem existentiae quaerere non debeant, indecolligere fas erit: & homines & bruta eundem DEI Ter Optimi Maxi-mi nisum postulasse. Nam cum creaturarum status, antequam voxDei benigna eos existere jubebat, status modo fuerit merae possibilita-tis, & earum in mundo apparitio effectus omnipotentiae, nos nonhallucinari, opinio nobis si arridet memorata, putavimus. Da, deformatione ex materia jam existenti creaturae ratione gaudentis ejusqueusu destitutae hic esse sermonem, à sententia nostra defendenda tamennon avocamur. Corpus enim si consideraveris utriusque, quoad par-tes essentiales, quoad organa sensoria, omniaque, quae corpus ingre-diuntur, corpus hominum à corpore brutorum non multum, vel utverius dicam, nihil dissentire vides. Definias quaeso substantiam, quamcorpus appellare solemus, omnia tunc, circa quae disceptatio versatur,expedita erunt. Philosophi varia licet agitentur opinione, thefin no-stram tamen sartam ac tectam esse jubent. Corpus in universum spe-ctatum non consistit in eo, quod sit res dura vel ponderosa, vel colo-rata, vel alio aliquo modo sensus afficiens, sed tantum in eo, quod sitres✋) ad Rom. 4. X. 17.
Druckschrift
De peccatis in bruta discussio secunda
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten