Druckschrift 
De peccatis in bruta discussio secunda
Seite
6
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

(0)Definitio ad rationem nostram agendi accommodetur necesseesse, non est quod probemus, cum res loquitur ipsa. Sufficit nulla si la-be laborans omnia contineat, quae definito non possunt non competere.Cum ergo in discussione prima scopus nostter fuit primarius ad obje-ctiones respondere, quae eam premere nobis fuere visae, brutorum de-sinitio suit succincta, quia nostrum institutum nos ab hoc campo pro-hibebat, & bruta ipsa perstringere tunc valebat, ut scopo non excide-remus nostro, & statim à fronte discussionis creaturas unusquisque ex-ploratas haberet, quarum causam suscepimus tuendam.Ne vero nobis noctuas nos ferre Athenas objiciatur, lectoribusnostris & adversariis nos diutius excusare in animo non habemus, sedrem ipsam aggredientes omnibus fortasse probabimus, nos non hallu-cinari, nec operam male locare nostram, si reliquas pagellas notionibrutorum data copiosiori sacras esse jubemus. Quem ut finem assequa-mur definitionem repetere ipsam valde juvabit, sed prius vice iterataomnes monitos volumus, non alia mente, ut eam in suas evolvamuspartes, quam ut argumenta pro peccatis in bruta, & peccata ipsa eo-rum si res agetur sint expeditiora, & contradicentes eo facilius in no-stram rapiamus sententiam, quam definitionem sistemus ipsam.Evolve sis Programma citatum, (b) videbis bruta nos definisse:per creaturas creatoris omnipotentis, facultate sibi de victu prospicien-di, crescendi, genus suum propagandi, sentiendi, seque movendi in-structas, ratione vero & iis, quae hominibus modo competunt destitu-tas. Quam definitionem omnibus carecteribus definitionis adaequataenon carere, nemo inficias ibit, qui vel rudimenta bonae Logices, &eorum quae definitionum uti ajunt adaequatam ingrediuntur, pri-mis delibaverit labiis.(b) Paragr. Iomum.