Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
47
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

de novellatoribus circa causas politicas. 47leniter, & pauxillatim suscipienda est novellatio. Exem-plo heic sit AVGVSTVS, qui referente LIPSIO f)sub initio imperii non omnia statim, uti decretum eratexsecutus est: veritus, ne parum succederet, si simulhomines transferre, & invertere vellet: sed quaedamex tempore disposuit, quaedam rejecit in tempus.§. 5.Leges, ut vocant, sumptuariae quantum Reipubli-cae prosint, credendum vix est. Ab experientia loquor.Regionem quandam cum prima vice inviserem, luxumibi reperi modicum, sed pecuniam amplissimam. Postaliquot aristas eandem revidens stupebam auctum fa-stum, & diminutas opes. Necessum itaque foret, utbrevi novellatio tentetur, ac novis Legibus sumptua-riis refraenetur luxus. Interim apparent raro nantes inhoc gurgite novellatores. Ecqua rei hujus causa? Egonon aliam dixero, nisi quod ejusmodi novellatio ad sa-lutem Reipublicae quidem conducat, contra seu aera-rium publicum, seu novellatorum crumenam parumcondenset.§. 6.Leges sumptuariae non plebeis, sed primoribuspraecipue scribendae sunt. Tum enim hi sunt, qui Lu-xui potissimum vacent, eumque in Rempublicam in-troducant. Tum etiam sequax vulgus luxum brevicompescet, ubi primores modum observare, & certosintra cancellos sese continere compererit.§. 7.De novellationibus, quae circa emendationem reijudiciariae, litiumque abbreciationem hodiedum noninfrequentes sunt, heic dicere supersedemus. Mate-riesf) Politicorum Lib. IV. Cap. 9. num. 33