Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
44
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Meditatio quarta44pingi non posse: nullus tamen induci possum, ut cre-dam, homines exemplis humanas vires, ac potentiamplane transcendentibus magis commoveri, ac trahi,quam iis, quae assequi, atque exaequare valent; prae-sertim cum indubitatum sit, quod haec exoptatam imi-tationem eliciant, illa vero infoecunda admiratione tan-tum, & stupore animum obruant.MEDITATIO IV.DENOVELLATORIBVS CIRCA CAV-SAS POLITICAS.§. 1.Politicem cum Politia, graece πὸλιτέια, confunduntcomplures: inter eas tamen maximum discrimenesse peritiores jam dudum observaverunt. Haec, po-litia scilicet Reipublicae administrandae modum consi-derat, atque in eo tota occupatur, ut, quibus legibushumana societas regi possit, quae officia imperantium,ac subditorum sint, quomodo singulae Reipublicae par-tes sustineri, muniaque peragi debeant, tradat, expo-natque. Illa contra civilem conversationem, qua sivead exigentiam, sive ad mutua commoda, sive ad re-laxandum animum utimur, spectat, quae in ea per-agenda, omittendave sint, docet, ac regulas, obser-vationes, cautelasque praescribit. De novellationibuscirca priorem, ut ut plurima sint, quae moneri & pos-sent, & deberent, impraesentiarum agere nec lubet,nec juvat. Novellationes circa posteriorem proindepraesentis conficiunt objectum meditationis.§. 2.Sicuti Respublica sine Legibus subsistere nequit, utTVLLIVS a) hisce perhibet: Mens, & animus, &con-a) pro Cluentio.