Meditatio quarta48ries enim isthaec cum ampliorem disceptationem exi-gat, eam speciali Dissertatione, quae tertio juridicarumcausarum mearum tomo savente numine praemitteturtractare fert animus. Tantum tamen heic memorarefas sit, a meta quam longissime aberrare eos, qui adpersonas quae rem judiciariam tractare habent, nil at-tendentes, nodum in Legibus, ac modo, seu ordinetantum modo quaerunt. Similes mihi videntur patri-familias, qui fatius ducit, supellectilem a domesticisminus curatam e domo projicere, quam ad poliendumpigros, admonitionumque surdos, vel stupidos dimit-tere famulos.§. 8.Rem nummariam quod attinet, varias proh dolornovellationis novimus species. Vel nempe improbaplane moneta cuditur, cujus exempla ut ignorentur,optandum soret. Vel boni subditorum nummi colli-guntur, ex iis aliquid derrahitur, vel immutatur, atqueita diminuti, vel mutati aequali prorsus valore restituun-tur. Vel omnis argenti, aurique seu facti, seu inse-cti substantia subditis extorquetur, officinis monetariisinferri jubetur, ac proprietariis chartacea redduntur.aut signa, aut schedae. Vel aurei pene nummi per-mutatione attrahuntur, ut deficientis auri pretium inimmensum crescat, ac postea magno valore monetacudi possit. Vel bonum monetae genus consarcinatur,minusque valens moneta cuditur.§. 9.Omnes hos novellandi modos, & summe detesta-biles, & naturali, gentiumque juri contrarios, & Rei-publicae damnosos, principalique nomini, ac splen-lori exitiales esse res ipsa loquitur. Majestatice nonminus
Druckschrift
Meditationes de novellatoribus
Entstehung
Seite
48
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten