Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
46
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

46

Meditatio quartaAugustus pius ad sedem Saltz nomine dictamVenerat. Huc omni Saxonum nobilitateCollecta, simul has pacis leges inierunt:Ut toto penitus cultu, rituque relictoGentili, posthac fidei se subdere vellentCatholicae, Christoque Deo servire per aeyumAt vero censum Francorum Regibus ullumSolvere nec penitus deberent atque tributumCunctorum pariter statuit sententia concors.Sed tantum decimas divina lege statutasOfferrent, ac praesulibus parere studerent,Ipsorumque simul clero, qui dogmata sacra,Quique fidem domino, placitam, vitamque doceret,Tum sub judicibus, quos Rex imponeret ipsisLegatisque suis permisit legibus utiSaxones propriis, & libertatis honore.Hoc sunt postremo sociati foedere Francis,Ut gens & populus fieret concorditer unusAc semper regi parens aequaliter uni.Hac igitur pacis se conditione fideles,Se Carolo, natisque suis, stirpique nepotum,Ipsius juraverunt per Secla futuros.3.At, quid si Leges sint imperfectae? Nihilominusad novellationem haud statim provolandum est. EtenimLegum (scribit VERNVLAEVS) e) imperfectionemaliquam tolerare, quam mutando Reipublicae statumvertere longe praestat, aut praejudicium omnino sitmagnum.ยง. 4.Cum etiam aut summa necessitas, aut summa uti-litas expresserit; non tamen violente, ac subito, sedleniter) Institut. Politic. Lib. III. Tit. 2. num. 5.