Druckschrift 
Meditationes de novellatoribus
Seite
45
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

de novellatoribus circa causas politicas. 45consilium, & sententia civitatis posita est in Legibus. Utcorpora nostra sine mente, sic civitas sine lege, suis par-tibus, ut nervis, ac sanguine, & membris uti non pot-est; ita Nomothesia, seu legislatio potiorem Politiaeconstituit partem. Leges utpote tantum in salutem,atque utilitatem Reipublicae scriptae, & pro temporummoribus, & pro utilitatum praesentium rationibus, pro-que vitiorum, quibus medendum est, fervoribus dan-dae quidem sunt, atque aptandae. Pulchre idem TVL-LIVS b) inquit: Nemo enim Leges Legum causa salvasesse vult, sed Reipubl., quod ex Legibus omnes rempu-blicam putant optime administrari; eas tamen non nisi,ex gravissimis, urgentissimisque rationibus innovareoportet. Leges namque, quibus nati, enutriti, atqueasluefacti sunt homines, non modo saluberrima Ma-jorum inventa esse ducunt, verum etiam non secus,ac alteram vitam respiciunt, atque hinc sibi avelli gra-viter patiuntur, credentes vim inferri, omnes omniumsecuritates convelli, ac certas hactenus regulas, firmam-que juris optimi constitutionem arbitrio instabilissimicujusque dedi. Adeo videlicet teste REBVFFO c) suisquilibet Legibus inescatus est, ut siquis omne genus Le-gum proponeret hominibus, & optimas sibi considera-tis omnibus deligere juberet, singuli suas recepturi es-sent, eas omnium longe praestantissimas existimantes.Bene perspectum id quoque habebat CAROLVS MA-GNVS, qui devictos Saxones legibus, Legatisque suisuti permisit, modo Christiani persisterent, praefectis-que debita obedierent reverentia. Rem POETASAXO d) ita effert:Augu-b) de invent. Rhotor. Lib. I. Cap. 38c) in Constitutiones Regias Procemii Glossa prima num. 3.d) apud LEIBNITIVM Scriptor. Rer. Brunsuic. Tom. I.pag. 153.