EX HIST. EXPEDITIONUM IN TERRAM SANCTAM. 339
sarum a . Civitas hec preter naturalem situm loci, quo munitur, triplicicincta est muro, turribus latericiis multis et magnis fortissime firmata,clavis et antemurale totius Egypti, inter terram Iesse b et campumThaneos sita, in 0 terra, ut conicere possumus, Gersen, quia pascualisest, quam pecierunt filii Israel 11 a Pharaone tempore famis. Damiata,Damiata, inclita in regnis, famosa multum in superbia Babylonis, marisdominatrix, Christianorum spoliatrix e , per paucas scalas conprehensa,nunc humiliata es sub potenti manu Dei, et que f prius parturiebasspurios, amodo paries filios legitimos ad cultum Filii Dei, firmiter a cul-toribus Christi possessa. Aconensis episcopus iam ex te primitiasanimarum solvit, parvulos tuos, qui in te reperti sunt ab ipso, vitaleset morti proximos baptismatis unda sacramentaliter mundando, eciammorti proximos renovando. Multiplices solvisti penas, quia preter eosqui vivi conprehensi sunt in te mortui tui promiscui sexus a temporeobsidionis in circuitu conputantur ad triginta milia et amplius, quossine ferro vel igne Dominus percussit, amodo sustinere dedignatusspurcitias in te commissas.
15. Gaudeat igitur universalis ecclesia, dignas gratiarum actiones refe-rendo pro tali triumpho S, et non solum pro Damiata, sed pro destructaperniciosa munitione montis Thabor et pro aditu libero ad Iherusalem,ut reedificentur muri eius tempore ab Altissimo proviso; pro castro pre-terea Filii Dei, quod magnis sumptibus edificat utiliter et inexpugna-biliter milicia Templi, de quo superius plenius scriptum est! Letarespecialiter provintia Coloniensis, exulta et lauda, quoniam in navibus,in instrumentis bellicis, bellatoribus, armis, pecunia, victualibus maiusauxilium tulisti quam residuum totius regni Theutonici!
VII.
EX HISTORIA EXPEDITIONUM IN TERRAM SANCTAMA. 1217—1219.
2. De' processu navium.
Anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo Wil-helmus comes Hollensis et G. comes de Wide cum aliis crucesignatis Theutonie ac Frisie ad Terram [Sanctam h ] proficisci
a) m spec. div. in rasura c.; des, L in abund. ceteris omissis b) G. Gesen L,c) Ista est terra Gesen, pascualis et uberrima q. p. L. d) superscr. c. e) inaccessu persecutorum suorum p. p, et modicas sc. L . f) et adultero, quem diu
tenuisti, tandem proiecto, reversa es ad amatorem tuum priorem, et que prius L.g) p. t. tr. grates referens Deo, qui vite et mortis habet imperium, cui est honor,virtus et potencia per infinita secula seculorum amen, finit L. h) deest c.
1) Libro praemittitur rubra: Incipit relatio Iherosolimitani patriarcheRoman. pontifici de transmarinis principibus Salahadino, etiam Sephe-
dino et de variis eventibus Christianorum et preliis contra perfidamgentem Sarracenorum; id est non Oliveri narratio , ut Rohricht , - For-schungen ’ XYI> p. 153, opinatus est , sed brevis narratio , qualis editaest tamquam tertius Iacobi de Vitriaco liber (cf . Zarnclce , l Ber . d. h. S .Ges. d, IFm. 1 1875, p. 146_J et apud Giles, Inc. script. p . 61.
22 *