Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
338
Einzelbild herunterladen
 

338

OLIVERI RELATIO DE EXPED. DAMIATINA.

1219 . et peregrini ipsorum Mecham tendentes vel ab ea revertentes transiresolenti et qui hee potenter tenuerit, lerusalem, cum voluerit, graviternimis cum agris et vineis ledere poterit. Hanc conpositionem accep-tandam esse et utilem christianitati, rex et Prancigene, comes Cestriecum capitaneis Theutonicorum a censuerunt pertinaciter. Nec hocmirandum fuit, quia longe minori pace, que prius oblata fueratb, con-tenti fuissent, nisi c sano consilio esset eis obviatum. Legatus autemcum patriarcha, arcliiepiscopis, episcopis, Templariis, Hospitalariis, cumomnibus Italie capitaneis multisque aliis prudentibus efficaciter huictractatui se opposuit, rationabiliter ostendens, Damiatam esse capien-dam ante omnia. Opinio diversa peperit discordiam. Que cito sedatafuerat propter communem necessitatem. Iuterea soldanus magnammultitudinem 11 peditum clanculo per loca palustria misit ad civitatem,quorum ducenti quadraginta Christianis dormientibus e fuerunt ingressi

Nov. 3. dominica post festum Omnium sanctorum. Tandem per clamorem vigi-lum occisi sunt et capti quos ad ducentos et plures esse conputavimus.

Nov. 5. 14. Nonas Novembris, Salvatore mundi regnante et domino Alberto 1

Albanensi episcopo apostolice sedis legatione sollerter fungentes, captaest Damiata absque deditione, sipe defensione, sine violenta depreda-tione cum tumultu, ut soli Filio Dei evidenter asscribatur victoria.Qui primo populo suo ingressum in Egyptum inspiravit et ibidemvires ministravit. Et cum caperetur civitas in oculis regis Babilonis,non fuit ausus more solito Christi milites ad defensionem paratos perfossatum nostrum aggredi. Eodem eciam tempore fluvius excrevituberrimis aquis fossatum implens. Ipse vero confusus propria castracombussit et fugit. Deus autem, qui tertia die aquas super firmamentocongregavit in locum unum, ipse agonistas suos per aquas maris per-duxit ad portum Damiate mense Maio feria 3 . Eosdem traduxit perNilum ad obsidendam civitatem mense Februario 1' feria 3 . Idem ipse*cepit civitatem inter aquas sitam feria 3 . mense k Novembri. HancEs. 15,5. urbem vitule conternanti', que tertio terremotu subversa est, possumusassimilare. Vitulam appellamus propter eius lasciviam. Piscibus enim,avibus et pascuis, frumento, ortis et pomeriis liabundavit, negotiando,pyraticam exercendo deliciis effluxit in culpa, pereffluxit in gehenna;sed una hora venit iuditium eius. Conternantem 111 dicimus, quia quasitertio terremotu habitatores eius perierunt, ipsa tamen integra manente.A Grecis et Latinis primo fuit obsessa, qui ab ea defecerunt. Deindesub Amalrico 11 Ierosolimitano rege iterum a Latinis, qui non profe-cerunt. Hac vice tercia rex regum et dominus dominantium servissuis tradidit Christus Ihesus, qui vincit, regnat et imperat, qui sementisirrigua siccavit Egytiis, qui confudit operantes sericum et bissum,Es. 19, 9. plectentes et texentes subtilia. Tali duce cbristiani milites Damiatamingressi, plateas eius invenerunt stratas cadaveribus mortuorum pesti-lentia et fame deficientium, aurum et argentum multum nimis, pannossericos negociatorum in liabundantia, vestes 0 preciosas et ornatumsaeculi cum varia suppellectile, insuper habundantiam speeierum diver-

a) Que pacis composicio... Tkeutonicis minus provisu et in posterum non caven-tibus admodum primo grata fuit L. b) fuerant c. c) ubi c. (legit i pro n).d) magna multitudine rec. manu corr. magnam multitudinem c. e) liceas add. E.f) Petro L ,; Pelagio G. Albon. c. g) anno gratie 1219. add. L. h) Preb c.i) ipse cepit in ras. c. k) m. N. superscr. c. 1) consternate L. nl) Co-sternantem L. n) Amatrico c.; Amaurico G.; Almarico L. o) vestes sup-pellectile des. G.