210 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. III. A. 1203.
Recensio /. et II .
1204. sibi impensis super omnes alios confidebat, mittit ad exer-citum nostrum, qui Blakerne palacium nobis sub impera-toris et suo iuramento promittit in obsidium, donec nobiscuncta promissa reddantur. Accedit ad palacium recipien-dum nobilis marcido; illudit Alexius marchioni, et quosiam nobis dederat spretis obsidibus, consueta periuria nonveretur. Nocte insecuta Morchufius a domino suo periuruset nobis, Grecis reddendi nobis palacii revelat archana,atque ex hoc in perpetuum eis eripi libertatem et ad hocmodis omnibus veniendum esse declarat, nisi deiciaturAlexius. Cuius proditionis merito tercius in urbe impe-rator attollitur. In dominum dormientem et rei nesciumsacrilegas mittit manus, eumque carcere tetro includens,tercium, NycholaunA quendam, qui apud Sanctam Sophiamimperiales infulas noviter usurparat, traditum sibi a Grecis,qui eum creaverant, proditione, rursus incarcerat c ; mor-tuoque post modicum Tyrsachio, qui animum filii suipre omnibus, ut dicebatur, a nobis a,verterat, acclamanteclero Grecorum et populo, ut de terra tolleremur in brevi,tantum sanguinem nostrum sidentibus Grecis, preliacontra nos proditor iam (1 dictus instaurat, urbem machiniset propugnaculis munit e , quorum numerum nemo videratumquam. Cumque murus mirae latitudinis, lapidibus minutiscementoque tenacitatis et firmitatis antiquae constructus,in altum valde consurgens, turres haberet amplissimas,pedibus circiter quinquagenis et paulo plus minusve distantes,inter quaslibet duas a parte maris, quo noster timebaturassultus, turris lignea, erigitur super murum stationibustribus aut quatuor, multitudinem continentibus armatorum,nichilominus etiam inter quaslibet duas turres seu petrariaseu magonellus erigitur. Turribus autem supererigunturligneae turres altissimae stationum sex, superque f suppre-mam stationem adversum nos porriguntur scalae, apodia-ciones 1 ex utraque parte et propugnacula continentes, paulominus excelsis scalarum capitibus, quantum iacere in altumposset arcus a terra. Murum etiam ipsum murus circum-cingit s inferior dupplexque fossatum, ne muris ulla appli-cari valerent ingenia, sub quibus possent latitare fossores.Interim mari terraque nos attemptat perfidus imperator,nos semper Domino protegente et suos frustrante conatus.Nam preter ordinationem nostram ad predam victualium
a) Morchulfus G 2. b) Nykolaum Bl. c) incareeratur 2?1. 2. (72. <3) in-
dictus cvdd. e) ita Arn. et C infra p. 217; muniunt codd. f) super quam codd.g) circumgingit corr. circumcingit B 1.
1) i. q. adminiculum.