CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. III. A. 1203. 209
Becensio I. et II.
Flandriae et Hinehau a comes, consanguineus et fidelis suus, 1204.omnem beatitudinem vitae quae nunc est et futurae. Cumchristianae religionis zelo, immo et nostrae speciali amorepersonae, quae circa nos aguntur paternitas vestra sciredesideret, serenitati vestrae declarandum esse decrevimus,quam mira circa nos usa sit divina clementia novitate,quamque non nobis quidem, sed nomini suo gloriam dederitomnibus seculis admirandam. Mirabilibus eius circa nossemper mirabiliora succedunt, ut etiam infidelibus dubiumesse non debeat, quin manus Domini operetur haec omnia,cum nichil speratum d nobis aut provisum ante contigerit,sed tunc demum nova nobis Dominus procurarit auxilia,cum nichil humani videretur superesse consilii. Et quidem,si bene meminimus, per litteras paternitati vestrae transmissasnostri progressus et status narrationem eo usque deduximus,ut, urbe populosa capta violenter a paucis, tyranno fugatoac filio TyrsachiD Alexio coronato, mora nostra promissaforet et ordinata per hiemem, ut potenter optinerentur, siqui resistere videbantur Alexio. Et nunc breviter narrandasuscipimus quae circa nos postea contigerunt, eo prenotato,quod, sicut non opera hominum fuere sed Dei quae Grecisintulimus, ita non hominum opera fuere sed, demonumquae cum imperatore novo Grecoque per omnia Grecianobis ex perfidia consueta retribuit. Nos siquidem, nediscordiae fomitem inter nos et Grecos ministraret moribusnostris adversa barbaries, de civitate exeuntes, ex adversocivitatis interiacente portu ad preces imperatoris castraposuimus; et ex insperato, seu innata malicia, seu Grecorumseductus perfidia, animo recedit d nobis cui tanta beneficiacontulimus. Ipse enim in omnibus c cum patre, patriarchaet mole nobilium nobis promissis periurus et mendax, totincurrit periuria quod a nobis prestitit iuramenta. Undenostro tandem destitutus auxilio, prelia contra nos medi-tatur incassum et navigii, quod eum adduxerat et subli-maverat ad coronam, procurat incendia; sed voto tamcrudeli, Deo nos protegente, fraudatur; fit pars sua percuncta deterior, et hominum suorum cedes, incendia etrapinae proveniunt. Inminente foris pugna, intus timo-ribus coartatur, imperatorem ei emulum parantibus Grecis,ea occasione captata, quod nullum ad auxilium nostrumdeberet habere confugium. Cumque eidem evadendi spesunica restaret in nobis, iuratum sibi quendam Morchufium enomine, sanguine sibi propinquum, de quo pro beneficiis
a) Hinehaut corr. Hinehaut 01. b) Isachii Bouq.; f. T. des. Arn. c) nobis pro-missis hoc loco habet B l. d) ita codd. e) Morchulfum C 2.
14