192 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1214.
solimitano, crucem Christi per universam terram predicari etpopulum ad expeditionem Sancti Sepulchri hortari iubet.Cui primo quidem pauci, postea vero innumerabiles obau-dientes, signati sunt. Ipso a tempore 0'tto imperator terramcomitis de Gelre igne devastat ■; post hec filiam ducis Bra-bantie diu sibi desponsatam accepit uxorem. Post hec adAug. i. vincula sancti Petri 2 Otto imperator, Pharamundus 3 comesFlandrie cum exercitu copioso iuxta Tornacum contra filiumregis Francie* prelium committentes, cum utrinque acriterdimicaretur, comes Flandrensis, comes de Thikenlinburgcum multis aliis capiuntur, multi occiduntur, ipse vero im-Aug. i5. perator inhoneste reversus est. In assumptione MarieFridericus rex cum inestimabili multitudine Alamanniamingressus, Mosella traiecta, in confinio Meinevelt tentoriafixerunt. Ubi Walravius comes Iuliacensis, Adolfus comesde Monte, Heinricus comes de Seine cum eo pacem com-posuerunt, ita ut ipsi eum in nullo lederent, et ipse perterram eorum pacifice transiret, nihil nisi mercatum con-digna mercede recipiens; que pax statim rupta est. Namdux Baioarie pro quadam controversia sedanda aliquantumab exercitu sequestratus capitur. Rex vero ultra progressusfluvium Masam transiit, terram ducis Brabantie intrare dis-posuit; sed dux eius adventu territus, ei pacificus occurrit,pacem quesivit, quem rex tali conditione in gratiam recepit,quod ipse dux regi fidelitatem faceret, obsides daret, quodin omnibus ei fidelis existeret et contra omnem hominemAug. 29 . ei fideliter assisteret 5 . In decollatione Iohannis baptistein confinio Confluentie ante diluculum terremotus magnusfactus est. Est in partibus occiduis super fluvium Masavilla nomine Kuche, penes se eiusdem nominis habenssept. 8. castrum; ubi cum circa nativitatem sancte Marie ex antiquaconsuetudine totius populi frequentia rerumque venaliumhabundantia more vulgari nundine sollempniter celebrarentur,contigit, quendam magistrum Xantensem Ioha[nnem nomin]e b - 6legatione crucis functum [adventa]sse b . Quo inter predi-candum ad sumendas cruces intentius populum adhortante,nulloque pene verbis salutaribus aurem accommodante, tactusdolore cordis intrinsecus, ne heus! in vacuum cucurrisset 0 ,totum se mente ac spiritu ad Deum extendens, ex intimisprecordiis divinam implorabat misericordiam: cum ecce
a) Leso A 2. b) fissurae chartae. c) curreret aut cucurrisset A 2.
1) Of. Beineri Ann. p, 671. 2) Rectius d. ‘ll.lulii . 3) Ferrandus.
4) Immo ipsum regem. 5) Quae Fridericus duci concessit , diplomataostendunt Sept. 2. data; Bdhmer, Reg. nr. 90. 91. 6) De quo cf.
Oont. III. a. 1215.