CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1213.1214. 191
quia a seeulo inaudita. Circa pasca enim et penthecosten ex Apr. 4 . —omni Theutonia et Francia, nullo hortante nec predicante, Im - 2 -nescio quo spiritu acti, multa milia puerorum a 6 annis etsupra usque ad virilem etatem, invitis parentibus, cognatis etamicis retrahentibus 3 , quidam aratra vel currus quos mina-bant, alii pecora que pascebant, vel si qua alia b habebantpre manibus, relinquentes, subito unus post alium currentes c ,crucibus se signaverunt; sicque per vigenos et quinquagenosvel centenos erectis vexillis versus Iherosolimam ire ceperunt.Cumque a multis inquirerentur, cuius consilio, cuius hortatuhuic vie se exposuissent, presertim cum ante nonnullos annosreges multi, duces plurimi, populi innumerabiles in manuvalida illuc pervenientes infecto negotio reversi fuissent,ipsos vero adhuc etate puerili nec robur nec vires ad ali-quid agendum habere et ideo stulte et absque discretionehoc factum attemptatum ab omnibus iudicaretur, breviterresponderunt: in hoc se nutui parere divino et ideo, quic-quid Deus de eis fieri vellet, ipsi libenti ac prono animosustinerent. Sicque aliquantum vie progressi, quidam Ma-guntie, quidam Placentie, quidam vero Home revertebantur;alii vero Massiliam pervenientes, utrum transierint d necne,vel quis finis eorum fuerit, incertum habetur; unum tamenconstat, quia ex multis milibus, qui ascenderant, vix paucireversi sunt.
Anno dominice incarnationis 1214.
In pascha Fridericus rex apud Confluentiam curiam Mm-t. 30 .habuit, ubi principes omnes, quorum plurimi advenerant,expeditionem Aquisgrani iurare fecit post pentecosten cele-brandam. In quadragesima quidam ex Coloniensibus Otto-nem Monasteriensem episcopum, [ad e ] iam dictam curiamiturum, in ipsa civitate Colonia ad Sanctam Mariam-in-gra-dibus ceperunt, eaptumque Ottoni imperatori tradiderunt,qui se eo tempore apud castrum Werdene tuebatur 1 ; undeipsa civitas excommunicationi subiacuit.
In Martio Iohannes rex Anglie cum exercitu magno appa-ratuque ingenti Franciam ingressus, apud Pictavium consedit,urbes, castella, civitates et omnia, super quibus ipse cumrege Francie iam multo tempore satis acriter altercatus fuerat,potenter recepit, confisusque in fortitudine sua, aliquamdiuibidem resedit.
Innocentius papa interpellatus a rege et patriarcha Iero-
a) et trah. A 2. b) alia que A 2. e) currentibus corr. currentes A 2.
d) transierunt A 2. e) deest A 2.
1) Otio a. 1213. in castro Werden commoratus est ; et in hoc anno (sed
minus recte } ut videtur; cf % infra a* 1215) episcopi Monasteriensis
captionem ponit Cont. III .