186 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1210.
Anno dominice incarnationis 1210.
Otto imperator natale Domini apud marchiam Anconiein civitate Folingin 1 celebravit, sicque intra® Italiam pertotam hiemem commoratus est. Ubi quidam ex principibusApulie ad eum venientes, fidem et hominium 11 ei fecerunt,urbes, castella ceterasque possessiones in beneficium ab eosusceperunt, obnixius adhortantes, quatenus imperator Apu-liam intraret, regnum terramque ditioni sue subiugaret;sacramento fidei firmiter attestantes, in Apulia nullum debereregnare, nisi regnum et coronam ab Romano imperatoresuscepisset; sed utrum hec in dolo facerent necne, incertumhabetur. Ipso tempore legati Salatini regis Sarracenorum 2 *cum epistolis magnisque muneribus ad imperatorem Tus-kanum venerunt; quos honorifice susceptos post aliquotKov. ii. tempus regaliter donatos absolvit. In festo sancti Martini*( 18 > papa imperatorem, quem antea excommunicaverat atque probono pacis hucusque sustinuerat, et nunc per totam eccle-siam excommunicatum publice pronunciari demandat.
Rex Ungariorum 4 cum per suos munitionem quandam ex-pugnare non posset, consilio uxoris sue, que ex Theuthonicagente oriunda fuit 5 , ex his qui in terra eius morabanturTheutonicis sumens exercitum, iam dictam munitionem sinemagno belli periculo in brevi sibi subiugavit; unde tam mune-ribus quam honoribus plurimis eos ampliare curavit. Ungariivero invidentes et se tanquam viliores ac° despectui haberierubescentes, regem occidere conati sunt; quod reginam nonlatuit; unde intempeste noctis hora, omnibus somno graviteroppressis, a regina premonitus rex cum paucis fugam iniit,ipsa cum suis in castris permanente; estimabat enim sibi,utpote sexui femineo, magis quam regi ab hostibus par-cendum. Nondum rex longius processerat, cum ecce Ungariimanu armata, mente efferata, in castra d regis irruunt, adoccidendum regem inquirunt; quem tandem abisse pro certocognoscentes, more bestiali reginam crudeliter invadunt,vulnerant, prosternunt, manus, quas supplicando protenderat,abscidunt, sicque omni bestia crudeliores, lanceis et contis
a) inter A 2. b) hominum exfec. .4 2. c) vocabulum quoddam deesse videtur.d) castro r. irruit(ur) A 2.
1) Foligno . Diplomata vero regem apud Interamnam natale Domini
celebrasse , postea Fulgineum accessisse, probant. 2) Saladinus iam
a . 1193. obierat ; non tamen de alio Sarracenorum rege scriptorem co-gitasse, ostendunt quae paulo infra narrat. 3) Alii rectius in octava
S. Martini {Novemb. 18) haec ponunt ; v. Bohmer p. 55. 4) Andreas.
5) Ger trudis de Mer ane.