Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
185
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1209. 185

ponens eos conpacificavit, ac deinde ipsis episcopis astipu-lantibus, sollemniter procedens, ab Hugardo Leodienseepiscopo, qui ad hoc ipsum specialiter advenerat, moreecclesiastico Colonie' in archiepiscopum est consecratus.Heinricus Mindensis episcopus obiit. Otto rex, collectisundique copiis atque totius Germanie electo stipatus milite1500, in mense Augusto Italiam proficiscitur; ubi similimodo congregato non modico exercitu, cum innumera mul-titudine bellatorum Romam usque tetendit; ibi a papaInnocentio cum inmense exaltationis tripudio gloriosissime 8susceptus, 3. 1 Kal. Octobris apud Sanctum Petrum cumdiadematis inpositione necnon et augusti nominis dignitate[in b ] imperatorem feliciter est consecratus, anno regni suitertio decimo. Werra inter dominum papam et imperatoremoritur pro quibusdam prediis satis magnis et latis ac pre-cipue pro terra Methildis, que omnia papa ecclesie Romane,imperator vero regno ea attinere contestabatur; atque hacaltercatione aliquo tempore contendentes, cum neuter altericederet, papa imperatorem excommunicavit 2 .

Eodem tempore 3 apud Hispaniam 0 , que terra SanctiEgidii 4 nuncupatur, in civitate Tolosa heresis quedam, cuiuscultores Beggini denominabantur, emergens, ramos sue per-versitatis in brevi longe lateque nimium propagando in tantumdistenderat, ut non solum humiles atque meliores, verum etiamprimores et principes totius Hispanie cum aliarum provin-ciarum capitaneis necnon innumerabili multitudine utriusquesexus liuius perversi dogmatis error involveret. Sed ne virustam execrabile latius in omnem hominem catholicum irre-peret et ecclesia detrimentum in suorum desolatione mem-brorum sustineret, multi ex regno Theuthonicorum atqueFrancorum aliisque nationibus zelo iusticie accensi pronomine Crucifixi, vestimentis crucibus affixis, pro iam dictaheresi destruenda in partes occiduas ire, unanimiter se pre-paraverunt. Abbas quoque Cisterciensis 5 , vir mire probi-tatis et industrie, de consilio et mandato domini pape acconsensu totius ordinis sui cum nonnullis suorum pronoanimo sese comitantibus illuc se transferens, multa ibi viri-liter operatus est.

a) e corr. A 2. b) deest A 2. c) Hispannam A 2.

1) vel in c.; sed neque haec neque illa dies fuit dominica; 5. KaL

Ociobr. alii diem coronationis indicant, quamvis plerique rectius 4. Non .Octobr. (Oct. A) 'ponant; cf . Winkelmann II , p. 496. 2) a, 1210, Nov. 18.

3) Qf. quae Cont. III, eiusdem argumenti tradit. 4) St. Gilles .

5) Arnoldus.