CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 1206. 1207. 181
pore Otto rex intus Coloniam multo iam tempore demoratus,cum ad regem Philippum Confluentiam pacis gratia venturus®ab omnibus speraretur, ipse de b civitate se eximens, trans-itoque Rheno, versus Saxoniam in civitatem propriamBruneswich, que sibi iure hereditario cesserat, se cum suisrecepit. Priores Coloniensium legatos suos Romam miserunt,pro pace et statu regni necnon et Coloniensis ecclesie do-minum papam interpellaturi.
Anno dominice incarnationis 1207.
Post octavam epiphanie Philippus rex cum aliquantis /«». is.superioribus necnon et Lotharingie principibus apud Sin-zeche concilium celebravit, ubi iterum 0 Colonienses inter-ventu et commeatu ducis Brabantie pacem a rege sibi iamantea datam regis ac principum auctoritate ampliori confir-matione roborari deposcunt; quod et factum est. Eclypsissolis facta est 2. Kal. Martias, hora diei sexta. Eo tem- Feir. 28 .pore 4. feria post dominicam Estomihi, que ipso anno 4.
Nonas Martias occurrit, Colonienses nuntios suos Romam Man. i.transmiserunt, sed ab episcopo Spirensi capti regique Phi-lippo presentati, usque ad medium quadragesime satis hono-rifice detenti sunt. In passione Domini iterum 0 Philippus Apra.rex cum nonnullis principibus Sinzeche devenit, adducenssecum iam dictos legatos; ubi a prioribus et capitaneis Co-loniensium satisfactione pacisque confirmatione per iusiuran-dum accepta, omnibusque inimicitiis destructis, adeo coramrege gratiam invenerunt, ut ipse rex Coloniam se venturumpromitteret. Circa festum palmarum Philippus rex Coloniam Apr. is.pacifice ingreditur 1 , ubi a clero et omni populo utriusquesexus in ymnis et laudibus signisque concrepantibus glo-riose ac honorifice susceptus est, utque regem decebatdiversis multiformis obsequii generibus per octo dies 2magnificentissime honoratus atque huiusmodi liberalitatis acdevotionis studio delectatus, in gaudio et leticia pascha Apr. 22 .Domini ibidem celebravit. Ibi comes Iuliacensis, Adolfuscomes de Monte, comes de Hoinstaden aliique quam plures,premissa tamen et promissa satisfactione condigna, interventuregis banno absolvuntur; inter quos etiam et Coloniensespace vera et concordia inviolabili per edictum regie censureconfirmata s omnique controversia pacificata, rex in terram
a) futurus A 2. b) in A 2. c) ite A 2.
1) Contin. III, vigilia demum paschae regem Coloniam venisse, tradit;
quod rectius dictum videtur, cum diploma Coloniensibus 30. April.datum sit Coloniae. 2) per 9 dies, ib. 3) V. diploma ap. Lacom-blet II, p t 11.