Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
180
Einzelbild herunterladen
 

180 CHEONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. II. A. 120G.

venture diei securi prestolarentur: ecce comes de Hoinstadin,Heinricus de Kalatin, irritato pacto, disturbato consilio, cumexercitu magno ex inproviso supervenientes, in predictuinregem repentino impetu irruerunt, castra turbaverunt, sicqueomnes tamquam oves lupis irrumpentibus dispersi, alii cesi,alii capti, omnes vero in fugam versi sunt. Otto vero rexducatu Walravii per loca ignota et invia errabundus per-transiens, cum paucis Coloniam venit, ubi pro carorum amis-sione cum planctu et merore multorum, tripudio lacrimabili,nimis luctuose susceptus est. Bruno quoque archiepiscopusin castrum vicinum Wassinburg confugiens, dum ibidemoccultare se nititur, a supervenientibus hostibus capitur.Sic Philippo regi presentatus, tam ferri quam militum custo-die deputatur. Oppidum quoque Hilkerode 1 dum evertereconatur, interventu amicorum comitis de Seine, cuius eratproprium, non solum illesum reliquit, verum etiam ipsumcomitem in gratiam suscepit. Sicque reversus via qua ve-nerat, inter Veronam et Coloniam in eo quo et preteritoanno aliquantis diebus loco consedit; ubi inter ipsum etOttonem regem necnon et Colonienses de pace et concordiamulta tractata nec terminata sunt. Inde ultra procedens, inconfinio Regiomagi 2 et Sinzeche se cum exercitu exposuit,montem quendam dictum Gimmich supra fluvium Are pre-occupans, castrum satis firmissimum in ipso construxit no-menque urbis Landiscrone nuncupavit. Per hanc continuamestatem inter comitem Adolfum et Colonienses diversis tem-poribus in orientali ripa Rheni vario eventu satis acriterNov. ii. dimicatum est. Circa festum sancti Martini Philippus rexConfluentiam venit, ubi s , Heinrico duce Lotharingie inter-mediante, Colonienses in gratiam suscepit, hac tamen con-ditione, quod tam ipsi qui presentes erant legati Colonien-sium quam omnis civitas regi Philippo fidem facerentfideliterque in omnibus et contra omnes prestito sacramentofidem servarent. Igitur a rege ceterisque principibus etColoniensibus tali pactione pace confirmata, Rhenus navi-gantibus aperitur, strate etiam ad transducendum mercatumColoniensibus ubicumque sub pacis firmamento patefieriiubentur. Illic etiam Adolfus archiepiscopus pro restituendose in episcopium tam regem quam omnes principes instan-tissime interpellat, sed [ad a ] tempus congruum sententiarationabili differendum ab omnibus censetur. Eodem tem-

a) deest A 2.

1) Hilgerod.

facium dicit.

2) Bemagen.

3) Contin. III. hoc Bopardiae