Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
160
Einzelbild herunterladen
 

160

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1197.

Me censio I. et II.

Rumor® falsus subito de obitu imperatorsi emergenshomines pravos et pestilentes ad predam et direptionem qua-quaversum instigavit, qui tamquam lupi rapaces in destitutaovilia 11 sevientes, his quos opprimere poterant nichil reliquifecerunt, donec, cognito quod adhuc viveret imperator, aseviendi licentia repressi sunt. Verumtamen quod rumorvulgaverat in brevi postea verum factum est. Nam im-perator non longo post tempore mortuus nunciatur. Obiitautem in festo sancti Michaelis 2. Kal. Octobris 1 et honori-fice cum multis insignibus apud Neapolim 2 sepultus est.Ibi adnullata est profectio, quam ipse ad liberationem terraerepromissionis dudum disposuerat; sed et omnis Apulia [et c ]Calabria, Sicilia ab d suorum dominatione se excutiens, tamenuxori eius et filio se subiecit et eis fidem fecit. In Theu-tonica vero terra werre multe et dissensiones eatenus inau-ditae oriuntur super imperio.

[Secunda e expeditio a quibusdam principibus

imperii].

Episcopus Mogontinus et dux Lotharingiae 3 et lantgra-vius 4 [et f palatinus comes] et alii multi principes cum qui-busdam signatis mare transeuntes, solo suo adventu et nominepaganos terruerunt. Aggressi etiam pugnam contra inimicosDei in nomine Domini bene prosperati sunt, sicut cognitumest ex litteris, quas predictus dux misit Ooloniensi archiepi-scopo in hunc modum:

Quoniam de honoris nostri promotione ac totius chri-stianitatis prosperitate plurimum vos scimus letari , discre-tionis vestrae prudentiae significamus , quod, cum a prin-cipibus Romani imperii et baronibus terrae Iherosolimitanaeet communi populo in magistrum totius exercitus fuissemelectus, cum consilio principum et totius exercitus iter versusOct. 23. B er itum arripuimus. Et % cum in nocte beati Severini interTyrum et Sydonem ordinati h decentissime incederemus,Saphadinus et omnes ammirati Babyloniae atque Damascicum magna multitudine Sarracenorum a latere montis senobis ostendentes et a tergo usque ad mare exercitumnostrum circumdantes , in acies nostras graves et continuosfecerunt insultus , omnesque vires suas, ordinatis omnibusquos habere potuit, exercuit contra nos gens iniqua. Pro-

a) Igitur r. B 1. b) deferentes add. sed dei. C 1. c) deest A 2. d) a. B 1; ad CI.e) rubra in marg. B 1; des, A2. C 1. 2. t) desunt A 2. g) Que C 2. h) ordinatis .4 2.Bl. 2. Cl j ordinatus G2.

1) Ita etiam alii multi ; sed die 28. Sept. obiit; v . Toeche p. 471 n .

2) Immo Panormi. 3) Lotharingiae inferioris Heinricus. 4) Hermannus .