Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
142
Einzelbild herunterladen
 

142

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1189.

Recensio I. et II.

imperatoris Siculus rex inhibuerat transitum peregrinis, eoquod victus deforet in transmarinis, et quod manu parvanichil facere possent contra paganos ante adventum regumdiversorum et ipsius imperatoris. Iherusalem muris etturribus obfirmatur ab ethnicis 8 . Sepulchrum dominicumclauditur. Aera, cum post necem Christianorum per aliquot htempus deserta haberetur, utpote fracta 0 et diruta, iterumab ethnicis 8 reedilicatur et inhabitatur. Solam Sur d et Tri-polim et Antiochiam et castella in montanis posita christianioptinent. Marchio Cunradus quietus inSur d esse nec con-fligere cum paganis statuit, ne, si exercitus suus perimere-tur, civitas a Christianis perditum iret. In natale Dominilegati soldani de Leonio"- cum quingentis equis imperatoremadeunt mille numero; qui plures ideo missi sunt, ut eo magiscrederetur his quae nunciarent. Soldanus ad subsidium itineriset ad opem indefessam imperatori et exercitui eius se ex-positum mandavit et xenia f ei quam plurima® transmisit.Aderant etiam legati Servianensis h regis. Est enim Severian 2terra inter Ruteniam et Ungariam posita. Isti in mandatishabebant, regem ipsorum summo gaudio perfungi pro adventuimperatoris, et quod Romanorum augustum in specie pere-grini per k terram suam transiturum se videre speraret, nichilin hac vita iocundius reputare. Ad hoc scripsit ei, nobilis-simam urbium suarum se ad hoc preparare, quatinus cummaxima sollempnitate eum ibi decenter exciperet, et de ceterocaput regni sui eandem urbem reputare ac 1 libertate eamdonare velle. Quibus gloriose susceptis ac remuneratis,diversa dona regi eorum remisit, glorificans Deum, quod aregibus, quos vix umquam nominari audierat, tanti haberetur.

[Prima 1 " expeditio sub Friderico imperatore].

Feir. In quadragesima naves undelibet" adventantes et sibiinvicem copulatae velis oppansis iter aequoreum ingressaesunt. Quae post decem dies navigationis suae prosperante Deoterrae Sancti Iacobi applicuerunt. Erant sexaginta navesex eis, virorum vero pugnatorum ad 10 milia et amplius.Egressi in arida 0 , ad Sanctum Iacobum adoratum pergunt.Sed cum fama nichilominus precurrisset p, eos caput sanctiIacobi velle per vim auferre, timore acti provinciales eos aConpostelle urbis, ubi apostolus quiescit, ingressu arcere

a) ethinicis corr. ethnicis B 1. b) ita A 2. B1. c) ut potefacta 01. 2. d) Sur A2\Surs 02. e) ita pro Iconio A. B. C. f) exen. 02. g) deest B 1, paginafmita, et B 2; ei quoque Fr. h) Serviaensis A2. i) autem A 2, ubi Servian.

k) in C1. 1) hac (7; et hac B i. eo) ita £1 in marg. et jB2. n) tantumlibet

01. 2; undique B 1. o) aridam A 2. p) percucurrisset C 1.

l) Iconio legendum esse, probat Coni. SaribU c. 31, p. 819. 2) Servia .