88
CHRONICA REGIA COLONIENSIS A. 1150—1152.
B e censio I. codd. A.
permansit. Wernerus Monasteriensis episcopus obiit 1 ; cuiFridericus, eiusdem ecclesiae canonicus, successit.
Anno Domini 1151.
Arnoldus Coloniensis archiepiscopus obiit; cui Arnoldus,cancellarius regis et prepositus maioris ecclesiae, licet pluri-mum renitens, successit. Et non multo post Romam tendens,consecrationis gratiam a domno apostolico reverenter per-cepit.
Anno Domini 1152.
Rex Cuonradus apud Babinberg infirmitate decubans etdiem mortis sibi adesse sentiens, duci Friderico, filio fratrissui, regalia tradidit, filium suum Fridericum adhuc parvulumcommendavit et ut pro regno sibi 2 adquirendo principibusloqueretur suasit; sicque rex vita decessit 11. a Kal. Martii»,anno regni sui 14, sepultusque est in predicta civitate b .Huius regis tempora admodum tristia fuerunt. Nam inequa-litas aeris, famis c et inedie perseverantia, bellorum variustumultus sub eo vigebant. Erat tamen vir militari virtutestrenuus et, quod regem decuit, valde animosus; sed quodaminfortunio res publica sub eo labefactari ceperat.
Recensio II. codd. A. B.
rediit. Wernerus Monasteriensis episcopus obiit; cui Fridericus, eius-dem d aecclesie canonicus, successit.
14. Anno Domini 1151.
Domnus Arnoldus e Coloniensis archiepiscopus obiit, et successitd omnus Arnoldus secundus, cancellarius regis et prepositus maiorisdomus.
Ipso anno fames horrenda f et omnium rerum inauditapenuria. * *
Igitur Cunradus rex apud Bavinbergg infirmitate decubans et diemmortis sibi adesse sentiens, duci Friderico, filio fratris sui, regalia tra-didit, filium suum Fridericum adhuc parvulum commendavit et ut proregno sibi adquirendo principibus loqueretur suasit; sicque rex vitadecessit XI. Kal. Mart., anno regni sui 14, sepultusque est in predictacivitate. Huius regis tempora •' admodum tristia fuerunt. Nam inae-qualitas aeris, famis et inedie' perseverantia, bellorum varius tumultussub eo vigebant. Erat tamen vir militari virtute strennuus et, quodregem decuit, valde animosus, sed quodam infortunio res publica subeo labefactari ceperat. Post cuius mortem celebris conventus principum
*) C. 1 add.: Conradus rex moritur KI. Mar. anno regni sui 14;qui annus in sequentem computabitur.
a) 9. A 1. b) c. p. AI. c) deest AS. = d) deest 01. e) Arnuldus 01.f) horrida 01. g) Babiiogert 01; Bavinber 02. h) deest C 1. i) inedia corr.inedie B 1.
1) a. 1151. 2) Utrum Friderico nepoti an Friderico filio, non satis
constat. 3) Obiit 15. Febr. (15. Kal. Mart,).