Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
50
Einzelbild herunterladen
 

50

CHRONICA REGIA COLONIENSIS A. 1110. 1111.

Recensio 1. eo Ad. A.

Solavi regionem Albianorum irrumpunt, multisque occisiset captis, redeunt. Occiditur ibi comes Godefridus de Ham-menburg a . Inde dux Saxoniae Liutgerus b permotus, terramSclavorum hostiliter invadit, regionem predabundus peram-bulat, novem urbes munitiores et opulentiores capit, obsi-dibusque ab ipsis acceptis, victor redit.awj. is. Circa assumptionem sancte Marie rex regio apparatu Ita-liam ingreditur. Omnes civitates munitae, omnia castella regisubduntur. No varia civitas clara propter quorundain rebel-lionem diruitur.

Anno Domini 1111.

Rex natalem Domini apud Florentiam celebrat. Quoperacto, 2. Idus Februarii Romae ab apostolico honorificeexcipitur. Datis autem utrimque obsidibus, in aecclesia beatiPetri considunt c , super negotiis ecclesiasticis tractaturi. Ob-sidum autem qui tradebantur ex parte regis precipuus eratHeinricus, frater Friderici comitis Westfaliae, vir militaris.Dum hec aguntur, factione quorundam, quibus omnia paciet concordiae potiora erant, tumultus in gradibus ecclesiaebeati Petri oritur, vulnerantur plures, quidam trucidantur.Quod cum auribus regis innotuisset, concilium disturbatur;apostolicus cum cardinalibus regie custodiae deputatur, Ro-mani trans pontem ultra Tyberim diffugiunt. Eadem noctetota civitas Lateranensis tumultu bellico concutitur. Ortomane erectis signis Lateranenses unanimiter regem ex inpro-viso invadunt; cubicularii vero regis arma corripiunt, multi-tudini viriliter resistunt. Rex vero et acies sua iam adaucta,que in primis rara erat, venientes audacter invadit, occur-santes multos obtruncat, ceteros fugat. Plenaque victoriapotitus, abducto 4 secum apostolico cum cardinalibus, versusAlbam® civitatem tendit, castra in campis urbi adiacentibusfigit, ubi per totam quadragesimam moratur. Interim Rot-gerus dux Apuliae et Boamundus, frater eius, Normannorum

Recensio II, codd. B. C.

6. Anno Domini 1111.

Rex Romam veniens, ab apostolico honorificg suscipitur. Ubieum datis utrimque pacis obsidibus consedissent, super negociis eccle-siasticis tractaturi, factione quorumdam tumultus repentinus a Ro-manis excitatur, et in tantum rex angustiatur, ut peneiamfugam iniret, nisi Coloniensis archiepiscopus cum valida manusuccurrisset et Romanos inaudita cede confectos fugere com-pulisset. Potitus ergo victoria, papam abduxit; sed postmodum

a) ita A 2; Hammenbrug A 1. b) ita A 2; Lotharius A 1 cum Ann. Hild. c) itaAi. 2. d) adducto AI. e) Albani A 1.