Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
29
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS A. 964-969.

29

27. A. D. 964. Otto imperator natale Domini Rome moratur, Ekh.ubi et filius eius Otto secundus coronatur. Hic iacta sunt funda-menta basilicae sancti Pantaleonis 1 , ubi sanctus Maurinusinventus 8 multis claruit miraculis. Primus 11 abbas ipsius lociChristianus factus est.

28. A. D. 965. Sancte memorie Bruno dux et archi-episcopus ad compescendas sediciones in occidentalis 0 regnipartibus exortas et pacem componendam inter primores d Com-pendium adiit e , ubi gravi infirmitate detentus, Remis civi-tatem defertur, ibique, dispositis et ordinatis episcopii suirebus, migravit ad Dominum. Quando autem vel qualiterFrancis rebellantibus bellum intulerit f , Parisius urbem s ob-sidens irruperit et spoliaverit, ducem Lotharingiae ceperit etin se ipsum ducatum et omnes successores suos, ut sintduces et archiepiscopi, annuente fratre imperatore &, retorserit,pontem super Renum 2 et Divitense h castrum propter rebelleseffregerit 1 , et alia miranda 11 in construendis et ornandis 1monasteriis et sanctorum corporibus undecumque transferen-dis, quia in* antiquioribus eroni cis non invenimus 3 , preter-eundum esse censemus. Corpus venerabile Coloniam repor-tatum in monasterio beati Pantaleonis, quod ipse inchoavitet m perficiendum ordinavit, humatum est. Sedit in episcopatuannis 12 n ; cui successit Folcmarus.

30. A. D. 967. Otto imperator de Italia rediit. Wilhelmus,***filius eius, Mogontiae archiepiscopus obiit. Ann.S.Alb.

32. A. D. 969. Mathildis, mater imperatoris, obiit. Arckiepi-seopatus M etb urgensi s fundatur ab imperatore Ottone.

Iohanni pape succedit Benedictus VI. Qui postea a Romanis cri- Cat.pont.minatus, in castello Sancti Angeli mancipatus, ibidem strangulatur.

Sed eo adhuc vivente Bonefacius quidam papa ordinatus, postunum mensem expulsus, Constantinopolim petiit, et succedit 0 Bene-dictus VII. Folcmarus Coloniensis archiepiscopus p obiit; cuibone memorie Gero successit.

*) in gestis de ipso specialiter conscriptis 4 * continentur, hic nonduximus ponenda. Corpus a Remis Coi. B 1. iis erasis, quaeC 1. 2 servaverunt»

a) inventus est qui multis <72. b) Primus est in marg. rubro script. B 1.c) occidentis <71. d) primates <72. e) deest 02, ubi venit post suppi. f) int.b. <7 2. g) deest <71. h) Duutense 23 1. <7 2. i) ef. pr. r. <72. k) mira-cula <71. 1) construendum et ornandum <71; ordinandis <7 2. m) vit et ecorr.

231; et deest 02. n) 13 <71. o) successit 51. <72. p) episc. <72.

1) Monast. S. Pantaleonis a Brunone archiepiscopo constructum

est; cf. Vitam eius c. 48. et Chronicam nostram a. 965. 2) Haec ex

Vita altera Brunonis c. 11 sqq. sumta sunt . Nihil tamen de Divitensi

castro ibi legitur. 3) Sane pleraque fabulosa sunt vel certe valde

ampliata. 4) Vita altera recentior intelligi videtur.