Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XIX
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

XIX

magnam partem ex relationibus sumta sunt, quae etiam-num in codicibus olim S. Pantaleonis exstant, anonymi etOliveri scholastici. Haec postea addita esse, verisimile est.Inde ab a. 1220. 1 * alius ut videtur huius coenobii monachus 1historiam in ipso codice B 1 continuavit, quem scribendiratio non semel mutata et plures emendationes eodem velcoaevo calamo factae iam autographum indicant; et quincodices C hac parte ab ipso pendeant 3 , non est quoddubitemus 4 . Quae cum ita sint, exemplar quod hi ex-

primunt hoc loco desiisse, in B 1 vero, recensione illareiecta, alteram esse confectam et inde ab a. 1220. conti-nuationem temporis decursu additam, quam illi (vel, utrectius dicamus, archetypus codicum C) receperint, statua-mus oportet. Qui primus annales produxit de rebus publicisparum habuit compertum et ab erroribus minime cavit 3 * * .Annis vero 1224. sqq. res accuratius sunt expositae et multamemoria valde digna tradita, praesertim tempora et actaEngilberti archiepiscopi luculenter descripta. Quare interpretiosissima historiae patriae monumenta hanc annaliumpartem recte referebant quicumque iis usi sunt. Aequo etcauto animo 8 auctores, si tamen plures fuerunt de Fride-rico imperatore, Ileinrico rege, Honorio et, Gregor io IX. 'papis,Conrado Marburgensi aliisque eius temporis viris indicarunt,iusta ira nonnisi Engilberti archiepiscopi homicidas per-secuti. Qui annos 12351237. copiosa narratione illu-

I) Ante hunc annum codicem B 1 esse confectum, inde intelligitur,

quod tabida genealogica p. 226. ante Heinricum I. inserta iam primamanu continet Fridericum II. imperatorem, altera vero Heinricum (VII.)

addit regem,. 2) Quominus eundem habeamus qui a. 1200. sqq.

scripsit, etiam eo impedimur, quod Albigenses iam non Beggini, sed

haeretici Avionenses et Tolosani dicuntur a. 1225. Verba a. 1225:

sicut historia docet priorem chronicae partem indicant. 3) In ex-cerptis ex Oliveri epistola C nonnumquam meliorem lectionem servarunt,ideo ab a, demum 1220. ex codice B 1 fluxerunt. 4) Verba a. 1229.post ut postea patuit in B 1 in inferiore margine addita: quia culpissuis exigentibus postmodum a domno papa missus est in caveamin C transierunt, neque illic ex his postea suppleta esse probabile est.

Quam plurima aliis erasis in B1 scripta etiam C praebent; raro tan-tum servant quae in illo post deleta sunt; e. gr. a. 1233; vel omittuntpost addita, a. 1237. 5) Satis acerbe iudicat Lehmann p. 64:

Quae ad res patrias pertinent aut falsa aut vilissima sunt. 6) Of.a. 1233. de Conrado Marburgensi: si fas est dici nimis precipiti sen-tentia. 7) Sermo fere idem. Anno 1236. Lucani versus affertur,a. 1217. eius epitaphium exhibetur. Variae manus complures scribas,non etiam auctores probant. Auctorem annorum 1229 sqq. cum Fride-rico II. in Italia fuisse, id quod Bohmer, Fontes II, p. XXXV, statuit,recte in dubium vocavit Lehmann p. 66; a. 1231. referuntur quae adpraecedentem pertinent annum.