104 '
voluisse, ut idem significet, ac ecclesiae doctrinasive traditio, cuius et testes et defensores S. Patresindicantur. Quod quo demonstremus, in promtuest. (Sessione VI. c. 8. p. 54.) Patres admonue-runt, verba, quae in ep. ad Rom. (I. 17., et III.24.) leguntur, eo sensu intelligenda esse, quemperpetuus ecclesiae Catliolicae consensustenuit et expressit (Sess. XV. c. 1. p. 162.), sen-sum verborum apud Joann. 20., 23., ita definiunt,ut universorum Patrum consensus locum illumsemper intellexerit. De eodem loco infra dic-tum est «sicut ecclesia Catholica ab initiosemper intellexit.» Canone III. eiusdem Sessio-nis p. 183. Quibus plura subiungere non est neces-sarium, quamquam non desunt. Unde patet, Syno-dum in decreto nostro verbis «contra unanimemconsensum Patrum » subiunctis non addidisse, quocldictum antecedens «contra eum sensum, quemtenuit et tenet S. mater ecclesia» non contineret;de quo capite secundo disputatum est. Neque,locis insignioribus exceptis, aliam facile consensio-nem in S. Patrum explicationibus inveneris, nisiillam, quae unam eandemque ecclesiae doctrinamfidei et morum repraesentat. In iis enim locis,qui fidem non attingunt, miram sane ingenii uber-tatem , qua gavisi sunt, diverso more excoluerunt.Inanis itaque est adversariorum criminatio, inter-pretem Catholicum S. Patrum mysticas seu allego-rieas interpretationes sequi debere. Primo constatenim apud omnes, S. Patres in illis interpretatio-nibus minime consentire; multos potius ex illisexplicationes allegoricas et mysticas prorsus repu-diare. «Mystica prae literali divinae scripturaeexplicatio, ait Hieronymus, ludus est puerilis,»