Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

A II GIjME N T U M.

§ 1 .

Saepenumero hanc mente habui cogitationem,quomotlo inter Catholicos et Protestantes contro-versiae optime dirimi animique reconciliari queant.Quam quidem ad rem utilissimum semper visumest, ab utraque parte disputationem de sacraescripturae auctoritate atque explicatione primo locoinstitui. Quae sane, ut Bellarmini verbis utar,quaestio est gravissima, et ex ea quasi dependent'omnes controversiae. ») Quam viam sacrosanctumConcilium Tridentinum nobis quoque indigilat, indecretis contra Protestanes de sacra scriptura exor-diens. 2) Nam omne fere discrimen ex Principiis,

1) Cf. Bellarmini disputationes de controversiis Christianaefidei adversus huius temporis Haereticos 1. III. c. 3. pag.135. ed. Parisiis an. 1608. Vide eiusdem operis prae-fationem sub finem.

2) Pallavicini historia Cone. Trid. I. VI. c. 11. n. 4:Deindc,quo res per futuram sessionem statuendae discuterentur,idem legatus (Montanus) exposuit: optimum sibi factuvideri, ut primo loco recenserentur ac reciperentur libricanonici sacrarum literarum, quo certo constaret, quibus

1