102
Aristotelicis, et Zenonicis aliisque huiuscemodi, vnlGraecis vel Latinis, quamquam et istis aliqui eorum,verum omnes sacris literis eruditi, — ut in eis timeasnon ipsos, sed illum qui sibi eos vasa uti.lia formavit, et sancta templa construxit;tales fuerunt: quod invenerunt in Ecclesia, tenue-runt: quod didicerunt, docuerunt; quod a Patribusacceperunt, hoc fdiis tradiderunt. Quae cum itasint, ecclesia Patribus magnam semper conciliavitauctoritatem atque dignitatem, in iis potissimumrebus, ubi ecclesiae fidem unanimi assensu testan-tur. Concilium Chalcedonense an. 451. statuit, utsanctorum Patrum fidem servemus, iisque utamurtestibus ad nostrae fidei firmitatem. ConciliumConstantinop. II. an. 551. S. Patrum ita fere men-tionem facit: «Confitemur fidem tenere et praedi-
care ab initio donatam a magno Deo et SalvatoreJesu Christo S. Apostolis, et ab illis in universomundo praedicatam, quam et S. Patres confessisunt et explanarunt et s. ecclesiis tradiderunt, etmaxime, qui in sanctis quatuor Synodis convene-runt.» Neque aliter Concil. Constantinop. III. deS. Patribus loquitur; Concilium denique Tridenti-num, de quo agimus, proposuit dictum illud: ut
nemo contra unanimem consensum Patrum sacramscripturam interpretari audeat.
Sed iam ad instituta pergamus, quonam nempemodo unanimis,Patrum consensus intelligi debeat.Quod adversarii opponere solent, optime, opinor,occupabimus, cum perspexerimus, qua quidem inre Patrum consensus non contineatur; inde perspi-cuum erit, plurima ex iis, quae opponuntur, locumprorsus non habere. Primum quidem, Vincentio