fundamentalibus, quae aut scriptura aut traditionecontinentur, e. g. de S. Trinitate, de Filio Dei, deSpiritu s., de gratia aliisque, vehementer exortaita dirimerentur, ut post dictam sententiam res diu-tius in dubitationem vocari non posset. Qua qui-dem in re, ut historia testatur, exemplum ab Apo-stolis Hierosolymis datum semper servatum est. 82)Etenim ut tunc temporis omnes Apostoli coniuncliiudices sederunt, ita temporibus posterioribus, sinon omnes, maior certe Catholicorum episcoporum |numerus in Concilium generale, quod dicimus,convocatus, de controversia, si qua excitata existe-ret, dixit: «ita visum est Spiritui sancto et nobis;»et sententiam ab iis enuntiatam omnes Christianipio animo venerabantur. Persuasum enim sibi ha-bebant, Christum, ut promisit, omnibus diebus,usque ad consummationem mundi, apud ecclesiaepraesides fore. Fieri non posse putabant, quaeadversarii acerrimi 85) sunt verba, ut Deus Eccle- .siam suam ita destituerit, ut a veritate maximi Imomenti aberraret. Verum est itaque grave illudBossueti dictum: «Ecclesia catholica Christi pro-
missionibus sola credit.»
Sed huius loci non est, doctrinam de necessi-tate ecclesiae nulli errori obnoxiae confirmare; satiserit paucis indicasse, quomodo Catholici in eccle-
82) Cf. Bellarm. 1. III. c. 6. p. 146. seq.
83) Iuricu apud Boss. liist. variat. liv. XV. c. 48. „Est-ilapparent, que Dicu ait abandonne 1’eglise univcrscllc a cepoint, que toutes lesCommunions, unanimement dans tousles siecles, aient renonce des verites de la derniere impor-tance?“ p. 666.