superstites, consulere, quae a communione eccle-siae Romanae discesserunt, quarum est ecclesia Con-stantinopolitana, quam, historia teste, ProtestantiumTheologi saeculo XVI. adierunt, ut cognoscerent,quot sacramenta ipsa profiteretur. Responsum tule-runt: septem, eaque, quae ecclesia catholica sem-per tenuit atque tenet. Proximam potius et quasicompendiariam ingredimur viam, quam S. Augu-stinus 6l ) iam indigitat, ut traditionem apostolicamexploremus. Consulimus nempe priorum quinque,potissimum saeculorum S. Patres, de aliis atquealiis temporibus atque regionibus ab Oriente etOccidente congregatos non in locum, quo navigaredebeant homines, sed in librum, qui navigare pos-sit ad homines. De hac re vero ex proposito nostrosermo erit capite tertio. Nihil itaque hic subiun-gendum putavi nisi illud, de S. Patrum scriptis,ut genuini traditionis testes haberentur, eadem inecclesia valuisse requisita, quae fida rerum memo-ria de sermonibus narravimus, quibus Christianierudiebantur.
§• 22 .
Qualis vero s. scripturam inter et traditionemnexus intercedat, §. 16. ex s. Codicis natura atqueindole demonstravimus. Multa quidem in s. scrip-tura breviter monita reperiuntur, quae Apostolo-rum sermone clarius atque copiosius exposita erant,ne dicam, alia in ea prorsus omissa; quo fit, utmulta, nisi Apostolorum concio accesserit, aut valde
*
et
u
*
k
atl
f
»
co
ii
tu
it:
ia
cc
Ia
cei
Vi,
ttJ!
Hi
61) Lib. II. cont. Jul. Pelag. n. 37. pag. 551. tom. X. 5jed. Ben. t.