68
Hinc patet, adversarios nescire, quid sibi velim,cum doctrinam de millenario in terris Christi regnotraditionis certitudini opponunt. ' Nemo quidemnegabit, perantiquam esse hanc doctrinam; cuiuset auctores et defensores quis' nescit? Antiquitasvero sola ab erroribus non avertit, ut ait Natal,Alexander, 47) sed universitas quoque et consensusrequiruntur. Illud solum vere ab Apostolis tra-ditum censeri debet, quod omnes pariter ecclesiaemagistri et Patres uno eodemque consensu aperte,frequenter, perseveranter tenuerunt et docuerunt.Quum itaque doctrina modo nominata, quamPapias, Justinus, Irenaeus, Tertullianus, Lactan-tius, asseruerunt, a caeteris Patribus fuerit illis ipsistemporibus impugnata, et deinde ab omnibus con-stantissime improbata; certum est, illam sententiame traditionis Apostolicae fontibus haustam non esse,licet eiusdem nomine, vendita sit.
Neque minus argumentatio nostra, quae exantiquitate, universalitate et consensione desumtaest, iis quoque traditionibus Apostolicis auctorita-tem tribuit, quae, quamvis in orbe terrarum ubi-cunque consentienter creditae, Christi aut Aposto-lorum auctoritatem non prae se ferunt. Quodetiam S. Augustinus iam contra Donatistas recteprotulit argumentum. Verba illius sunt: «quoduniversa tenet ecclesia, nec Conciliis institutum,sed seinper retentum est, non nisi auctoritate Apo-slolica traditum rectissime creditur.» 48 ) Etenim
47) L. 1. pag. 479.
48) Cont. Donat. IV. cap. 24. Tom. IX. pag. 140.edit. Ben.