Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
66
Einzelbild herunterladen
 

66

Particula « semper» etiam non ita urgendaest, ut necessitatem indicet, traditionem veramquasi per totam episcoporum successionem retrousque ad Apostolos investigandi; ita potius sapien-lissimi quique eam interpretati sunt, ut nullumpost Apostolorum tempora designari possit inUtium. 44) Contrarium quidem recentiori temporepermulti ecclesiae Protestantium theologi inhistoriis dogmatum conscribendis probare conatisunt. Quam parum vero hoc doctrinae Christianaeconveniat, Hermesius magno ut solebat ingeniiacumine exposuit in posthuma commentationelectu dignissima. 45)

Iis vero, quae de principiis traditionem Apos-tolicam integram retinendi adhibitis narravimus,plane est consentaneum, uno tenore hoc in eccle-sia auditum esse dictum: «Nihil novandum esse,

nisi quod traditum.» «Quod invenerunt Patres inecclesia, retinuerunt; quod didicerunt, docuerunt,quod a Patribus acceperunt, hoc fdiis tradiderunt.»Haec fere sunt, quae de ratione, Apostolicas ti-adi-tiones et retinendi et ab haei-eticorum novationibustuendi, quinque prioribus saeculis in ecclesia usi-tata, narrare putaverim.

§• 21 .

Restat, ut regulas, e quibus traditiones Aposto-licae iudicabantur, accuratius ponderemus, idquevideamus, an satis certae sint. Ad Vincentiumsolum respicere liceat, cuius Canonem de tradi-

44) Cf. Natal. Alex, dissert. laud. pag. 437.

45) Vide Bonner Zeitschrift, ls Heft. S. 99 — 126.