Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
47
Einzelbild herunterladen
 

47

‘Hin,

«It1 %•«it, t

Alis

E3 1 p»sse j|faditmiiltoejj,tlemTiltaiertipraete?-i scrip.

!XC0IJ'

riptumngelii,i erat;

; lite-nonseri-IumsensflumitaMisuper-

librisaute®ito i®

Ut nihil omittat, quod veritatis speciem praese ferre videatur, Chemnitzius lib. laud. p.25. et aliamingressus est viam, ut scripturam traditioni aequi-valentem demonstraret. JNicephoro auctore proponit:«epistolas Pauli scriptas esse, ut essent VTTOfAVYi/Ltara,compendio complectentia , quae praesensoratione dilucide tradiderat illis.» Quam quidemad rem Bellarminus, opinor, non male respondit:«Si Apostoli, inquit, doctrinam suam literis con-signare ex professo voluissent, certe catecliismum,aut similem librum confecissent. At ipsi vel histo-riam scripserunt, ut Evangelistae, vel epistolas exoccasione aliqua, ut Petrus, Paulus, Jacobus, Judas,Joannes, et in iis non nisi obiter disputationesde dogmatibus tractaverunt. Denique vel singuliApostoli edidissent doctrinam evangelii, cum sin-guli haberent curam alicuius provinciae; vel certeomnes congregati simul, antequam discederent insuas provincias, communem aliquem librum edi-dissent, sicut constat, eos communiter symbolumfidei composuisse, quod tamen non scripserunt, sedviva voce tradiderunt etc.» 21 )

Idem et Eusebius disertiin testatur: 22 ) «nequecurae Apostolis erat, ait, libros scribere, quippe quilonge praestantiori ministerio et supra humanas viresposito fungerentur. Paulus certe, qui inter Apo-stolos et verborum apparatu et sententiarum pon-dere facile praestabat, praeter paucissimas epistolasnihil omnino scriptum reliquit. Sed et reliquiServatoris nostri adiutores, duodecim Apostoli et

De#*

21) De verbo Dei non scripto 1. IV. c. 4. p. 170.

22) H. e. III. c. 24. p. 178— 79.