Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
46
Einzelbild herunterladen
 

46

suisset. Iam vero nemo nescit, causas doctrinaechristianae scribendae longe alias fuisse, ut §. 13.vidimus. Quod adversariorum delirium NatalisAlexander, bene, ut mihi videtur, refutavit. 20 )«Inane est, inquit, quod ad istum locum (IIThess.e. II.) respondent lieterodoxi, Apostolum ea, quaesermone tradiderat, scriptis postea mandasse aliisin epistolis; ac proinde nihil esse sermone traditum,quod scriptum non exstet; quasi vero consulto ege-rint Apostoli, ut si quod s. s. dogmatum vel fidem velmores spectantium una eorum epistola non haberet,‘ id aliis insererent; aut quod unus eorum praeter-misisset, suppleret alius, ne quid omnino non scrip-tum remaneret: quum sit evidens, eos non ex com-posito dogmata religionis christianae in scriptum,redegisse, quibus nimirum praedicandi evangelii,non scribendi provincia a Christo demandata erat;sed pro natis occasionibus quaedam mandasse lite-ris ad absentes datis, quae profecto scripturi nonerant, si vel praesentes fuissent iis, ad quos scri-berent, vel occasio, quae ipsos ad scribendumimpulit, defuisset. Nisi enim Timotheus absensa Paulo fuisset, non haberemus huius ad illumduas epistolas, tam multiplici ac necessaria doctrina,quae alibi non legitur, refertas.» Hoc unum super-est, ut opineris, doctrinam novi testamenti librisplenam fortuito esse mandatam. Quis est autem,qui in rebus gravissimis, ex iis, quae fortuito fieripotuissent, iudicare et decidere audeat?

20) Dissert. XVI. adv. Valent. Gnost. et Marcion. De tradi-tionibus uon scriptis, tom V. List, cccles. pag. 426. cd.Bingae.