Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

44 •

duo aequipollentia constituit, traditionem et scrip-turam, ut qui habet unum, habeat et alterum:idque inde et ideo, quia idem scriptum est, quodtraditum est.» 18 ) YI^ootov est, quod Chem-

nitzius simulat, in epistola ad Tim. posterioriIII. 14—17. aeque de vetere ac novo testa-mento esse sermonem. Apostoli verba sunt haec:«tu vero permane in iis, quae didicisti et creditatibi sunt, sciens a quo didiceris; v. 15: et quia abinfantia sacras literas nosti, quae te possunt instru-ere ad salutem, per fidem, quae est in ChristoJesu. v. 16: omnis scriptura divinitus inspirata utilisest ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,ad erudiendum in iustitia ; v. 17: ut perfectus sit homoDei, ad omne opus bonum instructus.» Chemnitziusipse concedit, Apostolum v. 15 de libris veteristestamenti solis loqui» illo enim tempore, scribit,quando Timotheus infans adhuc erat, nondumexstabant scripta N. T.; v. 16 vero, pergit, Apostolusaliam attexit sententiam. Hoc loco quaero,, anilla sententia tantum de sola scriptura veteristestamenti intelligenda sit? Si quis enim con-tendere au sit, scripta novi testamenti, quae illotempore iam exstabant, in illa Pauli sententianon comprehendi, sed excludenda esse: sequetur,ca non divinitus esse inspirata, nec utiliaad doctrinam, quod neminem puto dictu-rum!» Quae sane est interpretatio ingeniosa, quamMarheinechius mullis laudibus extollit. Equidemvero nescio, utrum interpretis imperitia an artislogicae ignorantia magis castiganda sit? 'Quis est

18) Examen Cone. Trid. ed. Francof. 1609. p. 27 et 36.