Druckschrift 
Explicatio catholicorum systematis de interpretatione Literarum Sacrarum : commentatio theologico-polemica
Entstehung
Seite
42
Einzelbild herunterladen
 

42

rit: hoc loco non esse sermonem cie Christi doc-trina, sed de factis, quae ad hanc rem parum attineant.Cui vero ita respondere posse putaverim, in evan-geliis nostris factorum narrationem et doctrinaesemper fere coniunctam exstare; qua ex causa rectecolligere possumus, haec verba non minus ad doc-trinam quam ad facta spectare; quod et ideo statu-endum est, quia in tribus prioribus evangeliis mul-tas legimus doctrinas, quae in nostro non reperi-untur. Joannes (XXI. 25.) tantum abest, ut totamdoctrinam literis a se adumbratam putet, ut potiusfieri lioc nequaquam posse confirmet: «sunt autemet alia, inquit, multa, quae fecit Jesus; quae siscribantur per singula, ne ipsum arbitror mundumcapere posse eos, qui scribendi sunt, libros.» Hucpertinent et haec ex II. ep. 12: «Plura quidemhabens scribere vobis, nolui per chartam et atra-mentum; spero enim me futurum apud vos et osad os loqui.» Unde satis liquet, doctrinam sin-gulis novi testamenti libris plenam non con-tineri, quia Apostoli eam magis sermone, quamliteris tradere solebant. Cum vero pro temporisopportunitate ad scribendum impellerentur, lecto-res, ut praedicationem viva voce factam in memo-riam revocarent, plerumque admonebant; hinc etperspicuum est, nonnulla sacri codicis scripta tamexiguo uti argumento.

§• 15.

Quaeritur autem, num doctrina, ab Apostolistradita, omnibus novi testamenti libris for-san comprehendatur? Quum enim in singulis N. T.libris diversa contineantur argumenta, fieri for-tasse potuisset, ut omnes simul sumpti totum doc-